Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Goritia (discretiva)

Goritia
Gorizia
Insigne Goritiae
Imago Goritiae

Imago Goritiae

Nomina Latina alia: Goricia, Goricium, Gorca, Gorcia, Gorycia, Guricia, Guriza
Foroiulienice: Gurize
Slovenice: Gorica
Theodisce: Görz
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Forum Iulii-Venetia Iulia
Provincia: Goritiensis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 56′ 0″ Sept., 13° 37′ 0″ Ort.
Altitudo: 84 m supra mare
Area: 41 km²
Incolae: 35 114 (2015[1])
Spissitudo: 863 per km²
Vici: Borgo Castello, Campagnuzza, Centro, Lucinico (Lucinîs o Luzinîs, Ločnik), Madonnina del Fante Montesanto-Piazzutta (Plaçuta, Placuta), Piedimonte del Calvario (Pudigori, Podgora), Piuma (Peume o Plume, Pevma), Oslavia (Oslavie, Oslavje), San Mauro (San Maur, Šmaver), Sant'Andrea (Sant Andrât o Sant Andrea, Štandrež), San Rocco - Sant'Anna (San Roc - Santa Ana, Podturn - Sv. Ana), Straccis (Stracis o Strazis, Stražce)
Municipia proxima: Collium (SI-007), Fanum Sancti Floriani Collii, Fanum Sancti Petri-Vertoiba (SI-007), Fara, Goritia Nova (SI-007), Mossa, Savonia
Res aliae
N. cursualis: 35966
Praefixum: 0481
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 031007
N. tributarius: E098
Nota autocineti: GO
Nomen incolarum: Goritienses, Goriacenses, Goricienses, Goritzenses, Gorzienses, Grezienses, Gurcenses, Goritiani
Patronus: Sanctus Ilarius
Dies sollemnis: 16 Martii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Goritia[2][3][4] (-ae, f.) (alia nomina: Goricia,[3][4] Goricium,[3] Gorza,[4] Guriza[3][4] et cetera) (Italiane: Gorizia; Theodisce: Görz; Slovenice: Gorica; Foroiulienice: Gurize) est Urbs Italiae et municipium, circiter 35 115 incolarum, in Regione Foro Iulii-Venetia Iulia situm et caput provinciae eiusdem nominis. Urbani Goritienses[5][3] (etiam Goritiani et cetera) appellantur.

Nomen Goritiae a verbo Slavico gora ('parvus mons') deductum est.

InsigniaRecensere

Nomina latina urbisRecensere

Nomina latina urbis sunt[3]: Goritia, Goricia, Goricium, Gorca, Gorcia, Gorycia, Guricia, Guriza.

Nomina latina incolarum sunt[3]: Goritienses, Goriacenses, Goricienses, Goritzenses, Gorzienses, Grezienses, Gurcenses.

GeographiaRecensere

Urbs prope Aesontium fluvium sita est.

OeconomiaRecensere

HistoriaRecensere

Goritia mediaevalisRecensere

De urbe Goritia circiter anno 1000 prima mentio facta est: "mediatem unius castelli dicti sylicani et villae quae sclavonica lingua vocatur goriza." A Medio Aevo exeunte urbs erat sedes comitum de Goritia, qui se Patriarchatu aquileiensi liberaverant.

Goritia HabsburgicaRecensere

Gente comitum exstincta territorium sub annum 1500 sub dicionem Domus Habsburgensis venit. Goritia inde erat caput Comitatus Goriciae et Gradiscae. 1809-1814 Goritia ad Napolionicam provinciam Illyricam pertinebat, deinde usque ad annum 1815 ad Regnum Illyriae. 1815-1918 regio Goritiae pars Imperii Austro-Hungarici erat, ab anno 1867 Goritia ad Litorale Austriacum pertinebat, quod erat provincia partis Austriacae intra Imperium Austro-Hungaricum. Ab oriente finitima erat Austriaco ducatui Carniolae.

Urbs antiquitus trium linguarum (italicae, slovenicae, theodiscae) erat. Anno 1900 Goritia habebat 25 432 incolarum, quorum 16 112 erant Itali, 4 654 Sloveni et 2 760 Germani, ad hoc milites. Goritia ad astarium TergesteNabresinaCormons situm est, quod hic tangitur ferrivia ex Alpibus Iuliis veniente, ut communicatiomen ferriviariam transalpinam SalisburgumTergeste (Nova Transalpina) formet.

Sub 1900 Goritia erat dilectus locus commeatus hiemalis, cum temperatura thermodynamica media in hieme esset + 3,5 °C.[6]

Goritia modernaRecensere

Bello mundano primo, aestate 1916, Gorizia a copiis Italicis capta, autumno 1917 ab Austriacis recuperata, denique 1918 bello confecto cum Histria ad Italiam venit.

In colle prope urbem (in vico Oslávia) sito ossuarium architectura insigni pro militibus defunctis erectum est.

Anno 1945 post bellum mundanum secundum bellatores irregulares Iugoslavi stationem ferriviariam Goritiae occupaverunt et urbem pro Iugoslavia vindicaverunt. Cum in Conferentia Lutetiae pacis conciliandae (1947) termini inter Italiam et Iugoslaviam definiti sint, etiam divisio urbis Goritiae sancita est. Pars orientalis minor cum statione ferriviaria Iugoslaviae adiuncta et Nova Goritia nominata est.

Itali in arce Goritiae vexillum civitatis Italiae posuerunt maximum , quod longe lateque a parte Iugoslava conspiceretur. Contra in colle prope Novam Goritiam sito nomen TITO magnis lapidibus formatum legebatur tota Goritia visibile.

Communismo collapso (1989), Iugoslavia confracta (1991), Slovenia Unionem Europaeam ingressa (2004), tandem terminus inter civitates ubique in urbe transiri potest.

Cives notabilesRecensere

Administratio urbisRecensere

Aedificia egregiaRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

Vici urbani et fractionesRecensere

  • Borgo Castello,
  • Campagnuzza,
  • Centro,
  • Lucinico (Lucinîs o Luzinîs, Ločnik),
  • Madonnina del Fante
  • Montesanto-Piazzutta (Plaçuta, Placuta),
  • Piedimonte del Calvario (Pudigori, Podgora),
  • Piuma (Peume o Plume, Pevma),
  • Oslavia (Oslavie, Oslavje),
  • San Mauro (San Maur, Šmaver),
  • Sant'Andrea (Sant Andrât o Sant Andrea, Štandrež),
  • San Rocco - Sant'Anna (San Roc - Santa Ana, Podturn - Sv. Ana),
  • Straccis (Stracis o Strazis, Stražce).

LociRecensere

Coniunctio communiumRecensere

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Goritiam spectant.

PinacothecaRecensere

Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

BibliographiaRecensere

  • Gulielmus Baum: Die Grafen von Görz in der europäischen Politik des Mittelalters, Clagenfurti 2000 (theodisce); I Conti di Gorizia, Goritiae 2001 (italice)

NotaeRecensere

  1. census 2010
  2. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 G. B. Pellegrini, Toponomastica italiana (Mediolani: Hoepli, 1990)
  5. Cf. "Archidioecesis Goritiensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  6. Meyers Konversations-Lexikon. 5. ed., 7. vol. Bibliographisches Institut, Lipsiae et Vindobonae 1895, p.774
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!