Abellinum[1][2][3] (-i, n.; alia nomina[2]: Abellola, Abellula, Avellinum, Avellula, Avellana; Italiane: Avellino) est urbs Italiae et municipium circiter 55 205 incolarum in egione Campania sita, et caput provinciae Abellinatis. Urbani Abellinates[4] vel Abellinenses[2][3] (Avellinenses[2]) appellantur.

Wikidata Abellinum
Res apud Vicidata repertae:
Abellinum: insigne
Abellinum: insigne
Civitas: Italia
Locus: 40°54′55″N 14°47′23″E
Numerus incolarum: 52 198
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Avellino

Gestio

Procuratio superior: Provincia Abellinas

Tabula aut despectus

Abellinum: situs
Abellinum: situs
Urbs vetus
Abellinum. Muro ducta Colonia. Lege Sempronia deducta. Iter populo non debetur. Ager ejus Veteranis est adsignatus.
Sextus Iulius Frontinus - De coloniis vel Liber coloniarum

Abellinum est magna urbs Hirpiniae, quae est regio historica satis clara Italiae meridianae, et urbs principialis hodiernae provinciae, quod spectat ad oeconomiam et offertum culturae.

Geographia

recensere

Abellinum in Hirpinia situm est. In loco propinquo est Mons Virginis, ubi est templum Beatae Mariae Virginis. Vicini urbi sunt montes Picentines Appennini Campani. In urbe sunt flumina Rigatos, Sanctus Franciscus, et Fenestrellus, qui se omnes mittunt ad flumen Sabbatum. Vicini urbi sunt agri, qui ferunt corylos, claros per totam orbem (exemplum sunt nomina, quibus hispanici nominant corylos "Avellana") et vinum famosum, quod habuit praemium ob originem.

Anno 2012 urbi Abellino sunt 56 000 incolae, sed multa urbes, ut Tripaldum et Mercuianum, cum Abellino formant hodie fere unicam aream continue aedificatam; etiam sunt multae parvae urbes, quae conferunt ad formandam unicam magnam metropolim 194 000 incolarum.

Historia (De rebus gestis)

recensere

Abellinum anno 265 a.C.n. a Romanis captum est. Nonnulla autem saecula post, Longobardi venerunt et Abellinates ad novum locum fugerunt, ubi hodie urbs Abellinum patet. Per multos annos, Abellinum fuit satis clara urbs Regni Siciliae. Anno 1806, factum est maxima urbs Principatus Ultra?. Postea, cum Italia unita esset, constitutum est maxima urbs provinciae Abellini. Anno 1980, magnus terraemotus multas urbes in hac regione delevit, sed Abellinum et urbes provinciae suae renasci potuerunt.

Clari cives

recensere

Mirabilia

recensere

Ecclesiae (Aedificia)

recensere

In Abellino multae ecclesiae sunt, clarissima inter eas est cathedralis anno 1132 aedificata. In nobili crypta eius inveniuntur picturae Angeli Michaelis Ricciardi.

 
Interiora Cathedralis Abellini
 
Interiora Cathedralis Abellini

Urbi est etiam delubrum Sanctae Mariae Gratiarum. Hoc aedificatum est anno 1580. Continet sunt parva, sed pulchra, altaria, dedicata Francisco Assisiensi, Antonio Patavino et aliis; die 2 Iulii festum huius ecclesiae celebratur cum magna pompa, cum lucernis et ludis et multis fidelibus et visitatoribus ex tota provincia. In propinquo "Monte Virginis" est aliud clarum fanum Sanctae Mariae, unum ex monumentis nationalibus Italiae, ad quod multi peregrini pereniunt. Per secundum bellum mundanum hic adfuit Sindon Taurinensis, quae prius et posterius in ecclesia Cathedrali Augustae Taurinorum conservari solebat.

Viae et alii loci

recensere

Via Victoris Emmanuelis II inter annos 2007 et 2009 mutata est; hodie constituita est e lapidibus saxis liquefactis et reservata pedestribus.

 
Parcum Urbanus Santis Spiritus.

"Villa Comunalis" nominatur parcum satis magnum, creatum anno 1850, sed saepe mutatum per annos. Continet platanos, elma? et multas alias arbores. Maximum est Parcum Urbanum Sancti Spiritus. Hic sunt areae viridae, amphitheatrum, multi areae lusoria, cauponae et equitatio. Hoc parcum clausum est anno 2012, quia multa parci degradata erant, post annos duos solos?.

Urbi magnus carcer est, aedificatus anno 1819 a Marinus Massaris, qui statuit magnam fossam? et pontem, ut efficeret carcerem securiorem. - "Domus Principis" constructum est anno 1591 a Camillo Carracciolo. Post multos annos palatium mutatum est in pinacothecam cum picturis multi articifium sicut Caravagius, Leonardius Vincius et Paulus Picasso. -"Fons Bellerophontis" erectus est in loco potii simplicis saeculo XVII a sculptore bergomate Cosimo Fanzago, Francesco Marino Carracciolo mandante. Aqua huc pervenit de Monte Partenio et exit de tribus oribus (inde fons appellata est etiam fons trium cannolarum ab incolis urbis). In fonte erant etiam statuae; clarissima erat, quae figurabat Bellerophontem occidetem Chimaeram, sed hae statuae latricinate sunt per terrae motum anni 1980.

Monumenta ac loci delectationis

recensere
  • Templum maximum Assumptionis et Sancti Modestinii
  • Ecclesia S. Mariae de Constantinopoli
  • Ecclesia Dominae Nostrae Gratiarum (vide supra)
  • Provinciale Museum Irpino
  • Museum Artis - MdAO

Ecclesia Catholica Romana

recensere

Abellinum sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Abellinensis[3] est.

Fractiones, vici et loci in municipio

recensere

Fractiones

recensere

Urbe sunt satis vici: Bellizzis Hirpinus (qui antea fuit municipium separatum), Piccarellis, Valle-Ponticelli, Pianodardine.

Municipia finitima

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Abellinum spectant.

Pinacotheca

recensere
Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

  1. Plin. nat. 3.63; Serv. in Vergilii Georgicon libros 2.65.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  3. 3.0 3.1 3.2 Cf. "Dioecesis Abellinensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Plin. nat. 3.105.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!