Wikidata-logo.svg Heidelberga
Res apud Vicidata repertae:
Heidelberga: insigne
Civitas: Germania
Locus: 49°24′44″N 8°42′36″E
Numerus incolarum: 160 355
Zona horaria: UTC+1, UTC+2, Hora aestiva
Situs interretialis
Nomen officiale: Heidelberg

Gestio

Praefectus: Eckart Würzner
Procuratio superior: Provincia Carolsruha

Geographia

Superficies: 108.89 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Q1258772, Schlierbach, Heidelberger Altstadt, Bergheim, Weststadt, Heidelberg-Südstadt, Rohrbach, Kirchheim, Pfaffengrund, Wieblingen, Handschuhsheim, Neuenheim, Boxberg, Emmertsgrund, Ziegelhausen, Bahnstadt
Territoria finitima: Manhemium, Rhein-Neckar

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mostar, Cantabrigia, Monspessulanus, Rehovot, Sympheropolis, Budissa, Urbs Calamba, Kumamoto, Palo Alto

Tabula aut despectus

Heidelberga: situs

Heidelberga[1] (Germanice Heidelberg) est urbs Badeniae-Virtembergiae in re publica foederata Germaniae. Ad fluvium Nicrum patet, et circa 140 000 incolarum habet.

Heidelberga ad Nicrum

HistoriaRecensere

Heidelberga primum anno 1196 tabulis probata est, sed iam temporibus antiquis Celtae eo loco oppidum incoluerant, posteaque Romani ibi castellum aedificaverunt. A media aetate usque ad annum 1720 Heidelberga caput ducatus Palatinatus fuit. Universitas veterrima Germaniae, dicta Ruperto-Carola, hac in urbe locata et nota est facta per multarum scientiarum viros doctos, qui ibi et docuerunt et docent. Universitas et urbs ipsa a studentibus carminibus celebrata est. Sed, ut nomina viarum indicant, etiam poetae clari hanc urbem diligebant, inter quos Scheffel, Eichendorff, Hoelderlin.[2][3]

 
Monumentum Goethii in Horto Palatino Heidelbergae.

Hodie Heidelberga propter amoenitatem ac pulchritudinem naturae loci nomine urbis Romanticae nota a permultis peregrinantibus frequentatur. Sunt et visu digna rudera partesque conservatae castelli siti in clivo montis super urbe praeclarusque pons antiquus Nicrum traiectus. Consilium Hortum Palatinum antiquum, prope castellum situm, in pristinum statum reditegrandi quamvis multis faventibus depositum est.

CultusRecensere

Incolae notabilesRecensere

HBibliotheca Palatina (Heidelberga)ic natus
Hic mortui

NotaeRecensere

  1. Tim Blanning, Pursuit of Glory, 2007, pag. 55: Rex Franciae Ludovicus XVI, post quam Heidelbergam cepit, nummum signavit cum inscriptione Heidelberga deleta
  2. Vide carmen Heidelberg ab eo anno 1800 compositum: "Du der Vaterlandsstädte / Ländlichschoenste, so viel ich sah." ("Tu, patriae urbium, quascumque vidi, rustica amoenitate prima.")
  3. Et profecto Heidelberga tunc admiratione dignissima erat: urbs bello de hereditate a copiis Francicis et Palatinis gesto bis destructa ab anno 1697 tota denuo aedificata erat.

Nexus interniRecensere