Aperire sectionem principem
Victor von Scheffel

Iosephus Victor / Joseph Victor de SCHEFFEL (natus die 16 Februarii 1826 Carolsruhae, mortuus die 9 Aprilis 1886 ibidem) Germanicus scriptor fuit.

Index

VitaRecensere

Gymnasio Caroliruhensi frequentato Scheffel studuit annis ab 1843 ad 1847 iurisprudentiae Monachii, Heidelbergae et Berolinum, ubi prima poemata (Lieder eines fahrenden Schülers, 1845) publicavit. Revenit Heidelbergam. Anno 1848 comitatus est Carolum Theodorum Welcker tamquam archigrammaticus ad legatorum coetum in Ecclesiam Sancti Pauli Francofurtum. Scheffel rebus novis active intererat et in Die bursario in Castello Wartburgensi habito contionabitur ardenter de necessariis societatis commutationibus.

Anno 1848 pericula statalia subiit et anno 1849 ad doctoris gradum promotus est propter thesim de Natur und Bedeutung des Surrogats nach römischem und französischem Recht. Anno 1850 revisor in oppido Bad Säckingen creatus est, ubi perscripsit primas fabulas itinerarias (i.a. Aus den rhätischen Alpen, 1851). Anno 1851 fuit Secretarius iustitiarius apud Iudicium aulicum in Bruchsaliae.

Itinera in meridiemRecensere

Oficii taedio vix contentus anno 1852 Italiam petivit, cursibus artis Romae se inscripsit et membrum Coloniae artificum in Montibus Albanis coeuntium factus est. Carmen lyrico-epicum praetitulatum Der Trompeter von Säckingen, Ein Sang vom Oberrhein (1854), quod concinnaverat Februario mense anni 1853 in Capreis, famam suam subito divulgavit. Post haec Sanctogalli, apud Singen et in vicino monte Hohentwiel materiam colligebat secundum opus magnum confectum, i.e. mythistoriam celebratam Ekkehard, Eine Geschichte aus dem zehnten Jahrhundert (1855; anno 1886 vel melodrama inde creatum est a Ioanne Iosepho Albert).

Cum pictore Anselmo Feuerbach alterum iter Italicum fecit, Venetias per Bauzanum, Ripam et Veronam (Reisebilder, 1856). Aegrotare coepit. Post curationem Monachium adiit anno 1856 quam in urbem venit et soror Marie. Cum soror mortem obiisset, Scheffel psychice collapsus invitationem Ysenacum accepit. Ductor grandis Carolus Alexander (Saxonia-Vimarii-Eisenach) eum fabulam Milesiam de Castello Wartburgensi scribere iusserat. Quae fabula attamen numquam finita est et in fragmentis solum anno 1937 in lucem proferebatur.

Annis ab 1857 ad 1859 praefuit Bibliothecae Fürstenbergensi in Donaueschingen et catalogum quendam exaravit titulo Die Handschriften altdeutscher Dichtungen (1859). Denuo Ysenaci erat, secundum Danubium fluvium migrabat et ex anno 1860 in regione Chiemsecensi, in Austria Superiori et in variis aquis recreationis erat. Anno 1863 collaboratio incohata est cum pictore Antonio de Werner qui multa opera eius imaginibus auxit. Annis 1863/64 Scheffel vixit alterne in Pienzenau et Carolsruhae, anno 1864 transmigravit ad Seon in Argoviam, unde post matris decessum Carolsruham revenit. Eo tempore edita sunt fabula Juniperus, Geschichte eines Kreuzfahrers (1866) et tertium opus magnum, cantionum collectio Gaudeamus, Lieder aus dem Engeren und Weiteren (1868).

Anno 1871 sibi acquisivit fundum ad lacum in insula Mettnau apud Radolphi cellam ubi architectus Durm villam nomine "Seehalde" erexit. Ex anno 1873 Scheffel aut hic aut Carolsruhae vitam egit. Anno 1876 totam insulam emit, vineas amplificari curavit (cum hodierno castello "Scheffelschlößchen") et se retraxit a vita publica, cum ipse in gloriae vertice esset. Ab autumno anni 1885 usque ad ver anni 1886 Heidelbergae erat..

MomentumRecensere

Pondus mirum Victoris Scheffel in litteris Germanicis saeculi 19-i praesertim experientia rerum novarum explicabile est. Eius spes irrita similis et in haud paucis aliis autoris sic dicti Realismi inveniri pote est. Tempore suo opera Scheffeliana inter maxime lecta numerabantur. Post Primum bellum mundanum fama evanescere coepit. Res Publica Vimariana Medii Aevi celebritatem non amplius intellexit, immo recusavit. Inter res "novi realismi" Scheffeliana obsoleta videbantur. Annis 1980 scienti operi Scheffeliano magis intenti sunt rursus.

Associationi "Deutscher Scheffelbund" (institutae anno 1924) hodie plus quam 5500 membra sunt; societas litteraria maxima Germaniae totius est. Praemium Scheffel (ex anno 1928) discipulis in maturitatis examine excellentibus adiudicatur. Coronantur scilicet res in lingua Theodisca gestis et plus quam 600 gymnasia participant.

Scheffel etiam primam versionem cantus cuiusdam de celeberrima semita Thuringiensi "Rennsteig" exaravit.

OperaRecensere

  • Der Trompeter von Säckingen (1853)
  • Ekkehard (1855)
  • Frankenlied (1859)
  • Hugideo. Eine alte Geschichte.
  • Juniperus. Geschichte eines Kreuzfahrers.
  • Am Anfang (tiam: Der Rennsteig) (1863)
  • Reisebilder, post mortem auctoris edidit Ioannes Proelß
  • Episteln
  • Der Heini von Steier (1883).
  • Waldeinsamkeit
  • Bergpsalmen
  • Frau Aventiure. Lieder aus Heinrich von Ofterdingens Zeit.

HonoresRecensere

  • Großherzoglicher sachsen-weimarischer Hofrat (1864)
  • Civis honoris causa in Säckingen (1875), Radolfzell (1876) et Heidelberg (1886)
  • Associatio Scheffelbund Vindobonensis (1890–1919)
  • Museum et archivum in Karlsruhe (ex 1926);
  • Museum in in Radolfzell (ex 1928)
  • Annales associationis Scheffelianae Vindobonae, 20 vol., 1890–1919
  • Annales associationis Scheffelianae Germanicae (ex 1925).

Nexus externiRecensere