Argovia
Argovia (Germanice: Aargau) est pagus Helvetiae Germanicae ad septemtriones vergens.
Pagus Argovia | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Caput: | Aravia |
Ambitus: | 1'404 km² |
Populatio: | 600 040(31.12.2009)[1] |
Densitas: | 427 incolae pro km² |
Pars Helvetiae ab: | 1803 |
Signum: | AG |
Lingua: | Lingua Theodisca |
Pagina domestica: | www.ag.ch |
Tabula | |
Argoviae finitimi pagi atque civitatis sunt: Pagus Basilea Urbs, Pagus Basilea rus, Solodurum, Berna, Lucerna, Tugium, Turicum Germaniaque.
Argovia nomen ab flumine Arola (de:Aare) invenit.
Argovia est omnis divisa in partes quattuor, quarum unam Praefecturam Liberam (de:Freiamt), aliam Comitatum Aquarum (de:Grafschaft Baden), tertiam Vallem Friccam (de:Fricktal), et ultimam Argoviam Beronalis (de:Berner Aargau) appellantur.
Sermo publicus
recensereIncolae pagi Argoviae Germanice loquuntur.
Religio
recensereMagna pars incolarum districtuum Aravia, Bruga, Kulm, Lenzburg et Zofingen, qui olim ad pagum Bernam pertinebant, se reformatam, illa aliorum districtuum invicem se Catholicam esse profitetur. Propter migrationum hodie sunt tamen in pago homines multaram religionum.
Institutiones
recensereFacultas leges faciendi pertinet ad Consilium Magnum a 140 (usque ad annum 2005 200) legatis populi constitutum (Germanice Grosser Rat) et administrandi ad Gubernationis Consilium (Regierungsrat) a 5 legatis constitutum.
Districtus
recenserePagus Argovia in undecim districtus divisus est. Hi sunt Argoviae districtus:
- Aarau cuius caput est urbs Aravia
- Aquae Helveticae cuius caput est urbs Aquae Helveticae
- Bremogartum cuius caput est urbs Bremogartum
- Bruga cuius caput est urbs Bruga
- Kulm cuius caput est urbs Unterkulm
- Laufenburg cuius caput est urbs Laufenburg (Argovia)
- Lenzburg cuius caput est urbs Lenzburg
- Muri cuius caput est urbs Muri
- Rheinfelden cuius caput est urbs Rheinfelden (Argovia)
- Zofingen cuius caput est urbs Zofingen
- Zurzacha cuius caput est urbs Zurzacha
Nexus interni
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Argoviam spectant. |
Notae
recensere
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura | |