Novicastrum (pagus)
Novicastrum est pagus occasum solis spectans Helvetiae, cuius nominis origo est nomen urbis Neuchâtel.
RES PUBLICA et PAGUS NOVICASTRI/
République et Canton de Neuchâtel | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Caput: | Novicastrum (Francogallice: Neuchâtel) |
Ambitus: | 803 km² |
Populatio: | 171 647 (31.12.2009)[1] |
Densitas: | 214 incolae pro km² |
Pars Helvetiae ab: | 1815 |
Signum: | NE |
Lingua: | Francogallice |
Pagina domestica: | www.ne.ch |
Tabula | |
Novicastro finitimi pagi atque civitates sunt: Berna, Pagus Valdensis atque Francia.
Sermo publicusRecensere
In pago Novicastro Lingua Francica est sermo officialis.
HistoriaRecensere
Medio Aevo regio Novicastri erat territorium comitum Novocastri qui castellum et urbem apud lacum Eburodunensem condiderunt.
Novicastrum die 12 Septembris 1814 ad Helvetiam accessit. Usque ad annum 1857, quamquam pagus Helvetiae, Novicastrum etiam Principatus ad regem Prussiae pertinens fuit.
InstitutionesRecensere
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil) a 115 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium ( Conseil d'État) a 5 legatis constitutum.
GeographiaRecensere
DistrictusRecensere
Pagus Novicastrum in quattuor regiones et sex districtus divisus est:
- Le Littoral (districtus): Novicastrum et Boudry)
- Val-de-Ruz
- Val-de-Travers
- Montagnes Neuchâteloises (districtus La-Chaux-de-Fonds et Le Locle)
OppidaRecensere
- Crisciacus (Francice Cressier)
Clari civesRecensere
- Ioannes Paulus Marat, vir publicus in Francia inter Rerum Francicarum eversionem.
- Le Corbusier, clarissimus architectus
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Novicastrum pagum spectant. |
NotaeRecensere
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura