Friburgensis (pagus)
Fribourg Freiburg Friburgum | |
![]() |
![]() |
Insigne Friburgi | Tabula Situs Friburgi in Helvetia |
Geographica | |
Caput | Friburgum |
Magnitudo Terrestris
|
8 |
Incolae (31.12.2013)[1]
|
12 |
Alia | |
Religio | Catholica |
Signum | FR |
Zona Horae | UTC +1, +2 |
Linguae Officiales | Francica, Theodisca |
Tabula pagi | |
![]() |
Friburgum (Francogallice: Fribourg; Theodisce: Freiburg), Pagus Helvetiae Friburgensis[2] est pagus ad occasum versus Helvetiae, qui eius nomen ab homonymo urbe invenit. Pago anno 2013 297'622 incolae et 165 communia sunt.
Friburgo finitimi pagi sunt: Berna (pagus) atque Pagus Valdensis.
ReligioRecensere
Magna pars incolarum Friburgi se Catholica esse profitetur. In urbe Friburgo clarae Universitatis Catholicae Helveticae sedes est.
Sermones publiciRecensere
Incolae pagi Friburgi praeter linguam Francogallicam etiam Theodiscam loquuntur.
HistoriaRecensere
In historia confoederationis Friburgum cum Lucerna principes pagi partis catholicae Helvetiae fuerunt.
InstitutionesRecensere
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil, Germanice Grosser Rat) a 110 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Conseil d'État, Staatsrat) a 7 legatis constitutum.
CirculiRecensere
Pago Friburgo septem districtus sunt:
- Broye (ubi incolae Francice loquuntur)
- Glâne (ubi incolae Francice loquuntur)
- Gruyère (Germanice Greyerz; ubi praeter municipium Jaun cives Francice loquuntur)
- Saane/Sarine (Francice Sarine; ubi incolae sive Francice sive Germanice loquuntur)
- See/Lac (Francice Lac; ubi cives sive Francice sive Germanice loquuntur)
- Sense (Francice Singine; ubi incolae Germanice loquuntur)
- Veveyse (Germanice Vivisbach; ubi cives Francice loquuntur)
Urbes et viciRecensere
- Friburgum, urbs
- Altaripa, vicus
- Altignes (Francice Autigny), vicus
- Barbereschus (Francice Barberêche, Germanice Bärfischen), vicus
- Bellofagus (Francice Belfaux)
- Broc
- Castrum Arconciacum (Francice Arconciel), vicus
- Grangiae (Francice Granges-Paccot), vicus
- Groslerius (Francice Grolley), vicus
- Gruyères, vicus
- Haltningum (Francice Attalens), vicus
- Martiliacus (Francice Marly), vicus
- Romont
- Sernia (Francice Cerniat), vicus
(atque aliae urbes et alii vici)
Nexus externiRecensere
NotaeRecensere
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Broye | Glâne | Gruyère/Greyerz | Saane/Sarine | See/Lac | Sense | Veveyse
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura