Vide etiam paginam discretivam: Bruga (discretiva)

Bruga (Theodisce Brugg) est oppidum Helvetiae 9186 incolarum (anno 2008) non adeo amplium, sed elegante. Est in pago qui nominatur Argovia.

Schwarzer Turm, scilicet "Turris Nigra" urbis Brugae
Brugae collocatio

Historia recensere

Fuit quondam sub ditione Bernense (isdem Arovia et Zofinga urbes). Vindonissae olim suburbium ad Arolam, qui ibi ponte iunctus, hinc nomen antiquitus tenuit; postmodum urbe veteri destructa, ob commoditatem loci, huc enim a Rauracis ad Helvetios commode per Vocetium montem transitur, ornari augerique coepit. Et quidem diu sub Comitibus Habsburgicis (Imperatoriae Familiae conditoribus) castro illorum, unde Augustae stirpi nomen, prope sito, propugnaculi instar fuit. Bello dein Rudolphi I Imperatoris cum agnatis, a Gothefrido Comite capta et direpta est. Rursus a Bernensibus nomine Imperii occupata, durnate Concilio Constantiensi, anno 1415, iisque oppignorata est a Sigismundo Imperatore. Post quae nocturna irruptione, bello Tigurino, a Thoma Falckenstenio rapta anno 1444 exin, in potestatem Cantonis Bernensis rediit, Evangelio manus fidemque dedit anno 1528, a quo tempore, tranquilla in pace quiescit, civium virtute, pietate, opibusque florens.

Praeclari cives recensere

Brugae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae:

Nati recensere

Mortui recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brugam spectant.