Rauraci
Rauraci vel Raurici erant parva gens Gallica antiqua, quorum fines circa flexum Rheni fluminis patebant, ubi nunc sunt Alsatia meridionalis et pagi Helvetici Basilienses et Argoviensis. Contermini erant a meridie cum Sequanis et Helvetiis, a septentrione cum Tribocis non longe ab Argentovaria, ab occidente cum Lingonibus, a Rheno cum Germanis, Suebis primo, deinde Alamannis. Caput eorum in Romana provincia fuit Augusta Raurica, cuius praeclara vestigia in situ admirari omnibus antiquitatis amatoribus licet.
Historia
recensereCirca 60 a.C.n., ut qui a Germanis et Ariovisto rege vexabantur, Rauraci una cum vicinis Helvetiis Ocenaum versus migrare constituerunt ad Santonum fines. Anno 58 a.C.n. postquam iter illuc facientes Ararim transierant, a proconsule Galliarum Gaio Iulio Caesare prohibiti sunt ne ultra progredi possent et proelio ad Bibracte commisso victi in priores fines reverti iussi sunt (timebat enim Caesar ne Germani bonitate terrarum adlecti in vacuam Helvetiam considerent) : tum secundum primum librum de Bello Gallico [1] Rauraci viginti tres milia hominum fuerunt quorum circiter tertia pars domum rediit. Interea enim Caesar Ariovistum Germanosque vicerat et trans Rhenum reppulerat.
Anno 52 a.C.n. cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere et magnum exercitum legebant quem auxilio Vercingetorigi Alesiae obsesso mitterent, mille tantum milites Rauracis imperati sunt, qui minimus omnium numerus erat[2].
Bello confecto Caesar coloniae in Rauricorum fines deducendae amicum Lucium Munatium Plancum praefecit[3], quae anno 44 a.C.n. primo[4] atque iterum sub Augusto, novis colonis adiectis, condita est, tum appellata Colonia Paterna Pia Apollinaris Augusta Emerita Raurica (breviter Augusta Raurica). Augustus Rauracorum civitatem Galliae Belgicae adscripsit, Prima parte primi saeculi in limite imperii Romani posita erat (vestigia castrorum ab archaeologis inventa sunt), donec Romani circa 70 a.C.n. Campos Decumates dictos suae dicionis fecerunt. Urbs abhinc intra provinciam sita prosperavit et Domitianus Rauracorum civitatem in novam provinciam, Germaniam Superiorem, transtulit. Post Alamannorum invasiones medii tertii saeculi Romani ad Rhenum rursus sese receperunt. Tum castrum ad limitem tuendum (Castrum Rauracense, Kaiseraugst) aedificatum est et Augusta Raurica vergere coepit. Tandem Diocletianus Sequanos, Helvetios, Rauracos, Lingones, Equestres in unum coegit atque provinciam Sequaniam vel Maximam Sequanorum dictam creavit.
Fontes
recensere- Caesar, libro primo De Bello Gallico, cap. 5 et 29, necnon libro VI cap. 25 et libro septimo cap. 75.
Notae
recensereSi vis plura legere
recensere- Rodolphus Fellmann, La Suisse gallo-romaine : cinq siècles d'Histoire. Lausanne : Payot, 1992
- Frederica Menulis, "Augst / Augusta Raurica, Suisse : ville romaine au bord du Rhin", L'archéologue 2016(140) : 66-77.
- Barbara Pfäffli, Petit guide d'Augusta Raurica, Augst, 2010.
- Petrus-Andreas Schwarz, 'Augst / Augusta Raurica (Suisse)', Supplément à la Revue archéologique du centre de la France, 2004(25/1) : 355-359 Hic legere potes
Abrincates • Ambarri • Ambiani • Andecavi • Arverni • Atrebates • Ausci • Baiocasses • Bellovaci • Bigerriones • Bituriges Cubi • Bituriges Vivisci • Boiates • Cadurci • Caletes • Carnutes • Catalauni • Cenomani • Consorani • Convenae • Curiosolites • Diablintes • Eburovices • Elusates • Gabali • Grudii • Haedui • Helvetii • Lactorates • Lemovices • Leuci • Lexovii • Lingones • Mediomatrici • Meldi • Menapii • Morini • Namnetes • Nemetes • Nervii • Nitiobriges • Osismi • Parisii • Petrocorii • Pictavi • Rauraci • Redones • Remi • Ruteni • Santones • Segusiavi • Senones • Sequani • Silvanectes • Suessiones • Tarbelli • Tarusates • Treveri • Triboci • Tricasses • Tungri • Turones • Ubii • Unelli • Vangiones • Vasates • Veliocasses • Vellavi • Veneti • Viducasses • Viromandui Index civitatum Galliarum • Index provinciarum Romanarum Imperii • Tabula successionis provinciarum Romanarum Capsae cognatae: Civitates Britanniae Romanae • Provinciae Romanae • Capita civitatum trium Galliarum | |