Triboci
Triboci fuerunt gens Germanica quae iam ante bellum Gallicum in laeva ripa Rheni hoc est in Gallia consederat.
Historia
recensereTriboci circa 70 a.C.n.[1] cum Ariovisto flumen Rhenum transierunt atque pulsis Mediomatricis in laeva fluminis ripa consederunt. Bello adversus Romanos interfuere et Ariovisto a Caesare proconsule 58 a.C.n. victo, Romani Tribocis partem septentrionalem Elisatiae (eorum fines cum hodierna Rheni Inferioris praefectura circiter congruebant) adsignarunt. Quibus contermini fuerunt a meridie Rauraci, ab occidente Mediomatrici et Leuci, a septentrione Nemetes et Treveri. Ab oriente eorum ager Rheno finiebatur. Anno 27 a.C.n. cum Galliam divisit Augustus Tribocos, cui civitati caput Brocomagus erat, provinciae Belgicae adscripsit. Circa legionis VIII Augustae castra Argentoratum quoque celeriter crescebat quae hodieque magna urbs habetur et a quarto saeculo novum caput Tribocorum fuisse videtur.
Anno 70 tempore Batavorum seditionis Triboci primo et ipsi a Romanis una cum Treveris defecerunt ; mox tamen appropinquante valido exercitu rursus ad Romanos transfugisse dicuntur. Postea Domitianus in novam provinciam tum creatam, Germaniam Superiorem, eos transtulit. Fictilia, arma ceteraque utensilia in eorum finibus ab archaeologis eruta a vicinis Rauracis et Mediomatricis multum differunt, quod originem Germanicam Tribocorum confirmare videtur[2].
Fontes
recensere- Caesar, libro primo De Bello Gallico 51.2 necnon libro quarto 10.3.
- Strabo libro quarto Geographicorum 3.4
- Tacitus, libro quarto Historiarum 70
- Germania 28
Notae
recensereSi vis plura legere
recensere- [Expositio, in Museo archaeologico Argentorati , 2015-2016ː], Brumath-Brocomagus : capitale de la cité des Triboques, Argentorati, 2015. Hic nonnullas paginas videre potes
- Robertus Forrer, L'Alsace romaine, Parisiis, Librairie Ernest Leroux, 1935 Recensio critica Alia recensio critica Recensio ad locutores Anglicos destinata
- Erwin Kern, Brumath/Brocomagus, Supplément à la Revue archéologique du centre de la France 2004(25) ː 377-380
- Nicolaus Mengus, Aux origines des Alsaciens et des Lorrains : des Triboques, Médiomatriques et Rauraques aux Gallo-Romains, Argentorati, Nuée Bleue, 2017
Nexus externi
recensere
Abrincates • Ambarri • Ambiani • Andecavi • Arverni • Atrebates • Ausci • Baiocasses • Bellovaci • Bigerriones • Bituriges Cubi • Bituriges Vivisci • Boiates • Cadurci • Caletes • Carnutes • Catalauni • Cenomani • Consorani • Convenae • Curiosolites • Diablintes • Eburovices • Elusates • Gabali • Grudii • Haedui • Helvetii • Lactorates • Lemovices • Leuci • Lexovii • Lingones • Mediomatrici • Meldi • Menapii • Morini • Namnetes • Nemetes • Nervii • Nitiobriges • Osismi • Parisii • Petrocorii • Pictavi • Rauraci • Redones • Remi • Ruteni • Santones • Segusiavi • Senones • Sequani • Silvanectes • Suessiones • Tarbelli • Tarusates • Treveri • Triboci • Tricasses • Tungri • Turones • Ubii • Unelli • Vangiones • Vasates • Veliocasses • Vellavi • Veneti • Viducasses • Viromandui Index civitatum Galliarum • Index provinciarum Romanarum Imperii • Tabula successionis provinciarum Romanarum Capsae cognatae: Civitates Britanniae Romanae • Provinciae Romanae • Capita civitatum trium Galliarum | |