Statera aëneus aureatus rege Commio Atrebate in Britannia incusa, in agris Sussexiae orientalis reperta. Obv. Figura e protome Apollinis derivata. Rev. Equus et rota, [CO]MMIOS

Atrebates fuerunt populus Galliae et Britanniae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes.

A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Atrebates Galliae sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Atrebatum in provincia Gallia Belgica constituerunt, urbe capitali Nemetaco. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Atrebatensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus qua civitate Gallica, Nemetaco sede episcopali.

Medio saeculo I p.C.n. Atrebates Britanniae sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Atrebatum in provincia Britannia constituerunt, urbe capitali Calleva Atrebatum.

BibliographiaRecensere

Numismatica

Nexus interni

Nexus externiRecensere

Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum