Sequani erant gens Gallica antiqua, quorum fines inter Ararim flumen et montem Iuram patebant, ubi postea fuit Liber Comitatus[1]. Contermini erant ab oriente cum Helvetiis, ab occidente cum Lingonibus et Haeduis, a septentrione cum Rauracis et Leucis, a meridie cum Ambarris et Allobrogibus. Caput eorum erat Vesontio ubi ineunte bello Gallico Caesar praeclaram orationem habuit qua paventium militum animos firmavit.

Gallia antiqua per nationes et gentes divisa.

Historia

recensere

Iam a secundo saeculo a.C.n. Sequani inimici Haeduorum et Romanorum, amici vero Germanorum ad Italiam tendentium esse solebant[2]. An tum potentiores etiam fuerint atque imperium suum usque ad Sequanae ripas prolatarint, ut ipsa similitudo nominum indicare videtur, incertum est.

Certe Catamantaloedem quendam Sequanorum regem, qui a senatu 'amicus populi Romani' appellatus est, memorat Caesar primo libro de Bello Gallico[3]. Cuius filius Casticos circa 60 a.C.n. societatem imperii cum Helvetio Orgetorige iniit, quia regnum sibi ita restitututum iri sperabat. Sequanos culpa Romanorum in Galliam arcessendorum omnino purgare difficile est : nam postquam Helvetiis migrare volentibus transitum per fines suos dederunt atque illi pacta non servantes agros diripere coeperunt, Aedui auxilium a Iulio Caesare proconsule Galliae Narbonensis petiverunt. Quae causa speciosa fuit belli Gallici, revera Caesar gloriam e magnis victoriis sibi parare ardebat. Item eodem anno 58 a.C.n. de Ariovisto quoque, Sueborum rege, Sequani apud Caesarem questi sunt quia tertiam partem agrorum sibi ademerat : nam paucos ante annos, orto bello inter Haeduos et ipsos Sequani, qui Arvernorum socii erant, Germanum regem in societatem acciverant. Victores quidem fuerunt, sed plures in dies Germani Rhenum transibant et stipendium eis pendere cogebantur. Itaque Vesontione profectus Caesar adversus Germanos iter fecit atque ultra Rhenum eos reppulit, Germanorum invasionibus ad praesens finem imponens. Anno 52 a.C.n., tum cum omnes gentes Gallicae adversus Romanos coniuravere, concilium Gallorum duodecim milia militum Sequanis imperavit[4], qui Vercingetorigi Alesiae obsesso auxilio irent ; quo numero nulli populi nisi Arverni et Haedui tantum maiorem praestiterunt. In fine ut ceteri Galli Sequani libertatem amiserunt et pars provinciae Romanae facti sunt. Anno 43 a.C.n., cum Decimus Iunius Brutus vestem Gallicam indutus fugere ad Rhenum occulte conaretur, a duce quodam Sequano, Capeno nomine, sibi e tempore Belli Gallici noto forte captus et hospitio donatus est ; mox tamen ab eodem iussu Marci Antonii trucidatus est[5].

Augustus Sequanorum civitatem Galliae Belgicae adscripsit, Domitianus eam in novam provinciam Germaniam Superiorem transtulit. Anno 21, imperante Tiberio, una cum Aeduis, suis tum sociis, Sequani in Sacroviri bello a legionibus Romanis caesi sunt[6]. Diocletianus Sequanos, Helvetios, Rauracos, Lingones, Equestres in unum coegit atque provinciam Sequaniam vel Maximam Sequanorum dictam creavit.

Romani suilla carne salsicia Sequanorum maxime delectabantur, quam in Urbem invehebant[7].

Archaeologia

recensere

De nummis

recensere
 
Denarius a Sequanis excusus et TOGIRIX inscriptus. 1g90.

Multi nummi Gallici inventi sunt qui hodie a numismatistis ad Sequanos referuntur : nummi aenei et argentei percussi, nummi e mixtura aenea, quae stagnum et plumbum etiam continet, in formam conflati, qui hodie "potini" dicuntur, aliquot rari nummi aurei secundi saec. a.C.n. stateras Macedonicos imitantes. Praecipuus nummus erat denarius argenteus qui idem pendebat atque quinarius Romanus (paulo minus quam 2g), id est dimidius denarius Romanus. Nummi argentei eiusdem ponderis et apud vicinos Aeduos Lingonesque in usu erant ita ut commercium commodius fieret. Primo saeculo a.C.n. nonnumquam nomina nummis Sequanis inscribebantur. Inveniuntur[8]  :

  • Q. DOCI SAM F
  • IMIOCI SAM
  • TOGIRIX (nonnumquam Q IVLIVS TOGIRIX)
  • SEQVANOIOTVOS
  • TVRONOS / CANTORIX
 
"Potinus" Sequanis attributus.
  1. Nonnulli ex ipso nomine putant antiquitus Sequanos ripas Sequanae fluminis incoluisse (Neue Pauly).
  2. Strabo IV.3.2, cuius fons Posidonius fuisse videtur.
  3. I.3.4
  4. BG VII,75.
  5. Titus Livius, Periocha 120. Aliquanto aliter Dio Cassius 46.53.
  6. Tacitus, Ann. III.45.
  7. Strabo IV.3.2
  8. G. Depeyrot,"Ces Gaulois qui eurent leur noms sur les monnaies", L'Archéologue 136(2015) : 54-63.

Si vis plura legere

recensere
  • B. Fischer, "Le premier monnayage des Séquanes", Études Celtiques, 1988(25) : 69-78
    • "Le point sur les monnaies de la zone du denier", Cahiers numismatiques, 1999(141) : 27-35.
  • Max Gschaid, "Die römischen und gallo-römischen Gottheiten in den Gebieten der Sequaner und Ambarrer", JRGZ 64, 1994, 323-469.
    • "Inscriptions religieuses des cités des Séquanes et des Ambarres : nouvelles interprétations", Dialogues d'histoire ancienne, 1994(20) : 155-188 Hic legere potes
  • Helena Walter, La Franche-Comté romaine, Wettolsheim : Éditions Mars et Mercure, 1979.

Nexus externi

recensere
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum