Wikidata-logo.svg Vesontio
Res apud Vicidata repertae:
Vesontio: insigne
Civitas: Francia
Locus: 47°14′32″N 6°1′17″E
Numerus incolarum: 115 934
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Besançon

Gestio

Praefectus: Anne Vignot
Procuratio superior: Dubis, arrondissement of Besançon, Grand Besançon Métropole

Geographia

Superficies: 65.05 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Montfaucon, Morre, Pirey, Pouilley-les-Vignes, Serre-les-Sapins, Tallenay, Thise, Vieilley, Avanne-Aveney, Beure, Fontain

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Kirklees, Friburgum Brisgoviae, Papia, Hadera, Novicastrum, Douroula, Kuopio, Man, Tueria, Bystricia, Bielsko-Biała, Charlottesville, Huddersfield, Emporium, Douroula Department, Cehegín

Tabula aut despectus

Vesontio: situs

Vesontio[1] sive Vesuntio[2][3][4] Francogallice Besançon est urbs Francica, praefecturae Dubis caput in regione Libero Comitatu (a die 1 Ianuarii 2016 Burgundia et Libero Comitatu). Incolas circiter 116,000 habet. Aevo Romano urbs capitalis fuit civitatis Sequanorum.

HistoricaRecensere

Aetate GalloromanaRecensere

 
Porta nigra in hodierna urbe.
  • 58 a.C.n. ː primo libro de Bello Gallico memoratur Vesontio a Caesare qui sinum Dubis fluminis urbem ambientem et ab arce clausum describit[5]. Praecipuum Sequanorum oppidum tum erat qui Haeduos hostes paucos ante annos ut vincerent auxilium a rege Germano Ariovisto petiverant. At ille post victoriam citra Rhenum consederat atque optimos agros Sequanorum occupaverat. De quo facto apud proconsulem Galliarum belli gloriosi speciosam causam quaerentem querebantur. Caesar Vesontione orationem magni momenti historici habuit qua trepidantis exercitus animos confirmavit antequam adversus Germanos iter faceret.
  • Cum Augustus totam Galliam ordinavit et Sequanos provinciae Belgicae adsignavit, eius caput Vesontio in valle situm locum non mutavit.
  • Anno 68 Vesuntini legato pro praetore Germaniae Superioris Verginio Rufo portas clauserunt tum cum meridiem versus descenderet seditiosum Iulium Vindicem oppressurus. Vindex obsessae urbi auxilio accurrit atque mox pactionem cum Verginio fecit. At cum eius milites Vesontionem intrare vellent, Verginiani pactionis, ut videtur, ignari, Vindicianos adorti eos ceciderunt. Tum Iulius Vindex prope urbem e maerore sibi mortem conscivisse dicitur. Haec eventa parum nota sunt quia narrationes Taciti et Dionis Cassii non iam exstant ; summario monachi Byzantini undecimi saeculi contenti esse debemus[6]. Certe thesaurus nummorum aureorum imperatorum Tiberii, Claudii Neronisque anno 1718 ad Vesontionem inventus ad haec eventa et metum belli referendus videtur[7]
  • Anno 69 Batavo Iulio Civili secessionem faciente Sequani fidem erga Romanos servaverunt atque Civilis socios, Treviros et Lingones, proelio vicerunt. Sub Flaviis et Antoninis imperatoribus maxime floruit Vesontio ut e ceteris archaeologicis vestigiis patet atque nummis ibi inventis.
  • Domitiano imperante Sequani in provinciam nuper creatam Germaniam Superiorem translati sunt.
  • Imperator Marcus Aurelius res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressisse dicitur[8]. Itaque ad illius imperatoris honorem eruditi plerique arcum triumphalem multis signis ornatum quae "porta nigra" a medio aevo appellatur referre solent. Imo arcis clivo situs stat in via quae viatores ab Italia venientes per arcem Vesontionem introducebat et quae Vesontionis Romanae cardinem maximum efficiebat antequam lapideo ponte Dubim transcurrens Septentrionem versus ad Moguntiacum pergeret.
  • Primi episcopi tertio saeculo creati fuisse creduntur. Catalogus undecimi saeculi enumerat Linum, Maximinum, Paulinum, Eusebium, Hylarium, Pancharium, quem anno 346 episcopum fuisse constat, etc.[9]
  • Tertio saeculo sancti Ferreolus et Ferrucio, discipuli Sancti Irenaei qui evangelium in illa regione preadicabant, martyrium Vesontione passi esse dicuntur. Super eorum reliquiis postea inventis episcopus Anianus basilicam aedificavit ubi iam quinto saeculo illos protomartyres Vesuntinos venerabantur[10].
  • Secunda parte saeculi incursiones Germanorum regionem frequenter vastaverunt.
  • Diocletiano imperante Sequani in novam provinciam Sequaniam vel Maximam Sequanorum translati sunt.
  • Quarto saeculo Vesontini apud Iulianum imperatorem[11], Ammianum Marcellinum[12] et in Notitia dignitatum nominantur ː si Iuliano credimus urbs magnam partem pristini splendoris iam tum amiserat atque circa arcem sese receperat atque muniverat. Illi auctores iam Bisuntios cum littera B scribebant.

Medio AevoRecensere

  • Quinto saeculo Vesontio ab Alamannis occupata est ; quibus post nonnullos annos a Burgundionibus expulsis urbs in novorum dominorum regnum transiit. Postremo victis anno 534 Burgundionibus urbs Theodeberto Austrasiae regi adsignata est.
  • Anno 610 Columbanus Luxoviensis, a rege Theodeberto et Brunhilda adprehensus Vesontione paulum moratus est. Diutius tamen floruerunt eius praecepta ː nam eius discipulus Donatus, filius maximus natu ultraiurensis pagi ducis Waldeleni, paulo post episcopatum adeptus abbatiam Sancto Paulo dicatam et Iusanum Monasterium Beatae Mariae dicatum condidit secundum regulam Columbani. Tum Vesontione dux et episcopus summam potestatem habebant.
  • Parvi nummi aurei septimi saeculi inveniuntur VESONCIONE, VESVNCIONE, VISVNCIONI, BESONCIONE inscripti qui monetariorum quoque nomina tradunt ː Gennardus, Sobo, Tunegiselus.
  • Prima parte noni saeculi archiepiscopus Bernuinus novam ecclesiam cathedralem S. Iohanni Evangelistae dicatam eo ipso loco quo fuerat ecclesia Galloromana aedificandam curavit.
  • Anno 843 cum Ludovici Pii filii imperium inter se foedere Virodunensi diviserunt Vesontio Lothario obvenit cuius regnum Lotharingia appellata est.
  • Anno 870 Lothario II mortuo Vesontio ad Francorum regem Carolum Calvum rediit, anno 879 in Bosonis regnum inclusa est, anno 880 usque ad 888 Carolo III obvenit.
  • Inter 888 et 1032 regnum Burgudiae fuit, cuius reges infirmi veram potentiam comitibus relinquebant (tum enim Comitatus Burgundiae creatus est).
  • 1032-1034 ː Ultimo rege Burdundiae Rodolpho mortuo cruentum bellum de hereditate inter imperatorem Conradum et comitem Eudes saeviit. In fine Vesontio et liber comitatus Sacro Imperio Romano Germanorum adnexa est.
  • 1031-1066 Archiepiscopatus Hugonis Salinensis, fortasse omnium archiepiscoporum Vesuntinorum illustrissimi. Praecipuus minister imperatoris Henrici III fuit a quo impetravit ne archiepiscopi Vesuntini et eorum civitas cuiquam nisi papae et imperatori subicerentur. Ita iura civitatis a comitatu Burgundiae in posterum separata sunt. Floruit illa aetate ab imperatoribus fota civitas Vesontio.
  • 1290 ː Vesuntio a Rudolpho Habsburgo obsidetur.

Temporibus modernisRecensere

 
Arx Vaubaniana.
  • Septimo decimo saeculo numerus incolarum vix crevit ː 13 000/14 000 erant. Non enim floruit belli causa oeconomia ut floruerat sexto decimo saeculo.
  • 1635 - 1644 ː Bellum decem annorum (sic nuncupatur pars triginta annorum belli e tempore quo Franci bellum regi Hispanorum indixerunt) Liberum Comitatum vastat. Vesuntini quamquam nec oppugnati nec obsessi sunt tamen famem et pestem tolerabant.
  • 1659 (7 novembris) ː Pax Pyrenaeorum dicta inter Franciam et Hispaniam. Possessio Liberi Comitatus Hispanis confirmatur.
  • 1664 ː Ex permutatione cum Frankenthal inter Imperatorem et regem Hispaniae facta Vesontio Hispaniae adsignata est ː non iam civitas imperialis libera erat quae continuo ex imperatore pendebat (hucusque enim nec legatos ad concilium provinciae mittebat nec iurisdictioni Dolani parlamenti subiecta erat) sed pars provinciae Hispanicae Liberi Comitatus.
  • 1668 ː Magnus Condé mense februario Vesuntionem ex improviso et dolo cepit quam mense iunio Franci Hispaniae reddiderunt. Per quattuor menses incolae superbiam militum Francorum aegre passi reditum Hispanorum magna laetitia celebraverunt.
  • 1674 ː Per 27 dies Vesuntio a Francis obsessa die 15 Maii sese dedit. Tunc regno Franciae una cum cetero Libero Comitatu urbs adnexa est.
  • 1674 - 1688 ː E praeceptis militaris architecti Vauban nova arx munitur quae hodieque conspicua est (eheu tunc omnia vestigia arcis antiquae sine remedio deleta). Simul castra intra urbem aedificantur ː urbs praesidium militare ad regni fines fit.
  • 1676 ː Parlamentum Dolanum Vesontionem transfertur. At magistratus municipales non iam eliguntur sed cooptantur ː et dignitas et potestas eorum multum imminuta est. Non iam civitas enim est sed municipium simile ceteris municipiis Francicis, quibus maior (fr. maire) praeest.
  • 1677 ː Litteris patentibus Vesontio urbs capitalis provinciae Liberi Comitatus fit.
  • 1683 ː Rex Ludovicus XIV quattuor dies Vesontione moratus magnis celebrationibus honoratur.
  • 1691 ː Ex litteris patentibus Ludovici XIV universitas Dolana Vesontionem in provinciae caput transfertur. Studentes plerumque ex ipsa regione oriundi sunt. Tres facultates erant ː ius, medicina, theologia. Deerat facultas artium.
  • Decimum octavum saeculum ː ultimis annis Ludovici XIV regnantis et tempore Regentis Vesuntini inopia, fame, peste ac re pecuniaria a Ioanne Law male gesta vexabantur. Contra ab annis 1725/1730 oeconomia florere coepit et numerus incolarum celeriter crevit.
  • 1814 ː A mense ianuario ad mensem aprilem urbs a duce Austriaco de Lichtenstein obsidetur. Postquam Ludovicus XVIII rex proclamatus est Austrii intra urbem comiter recipiuntur.

MirabiliaRecensere

 
... flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit (Caesar, De bello Gallico)

Urbs celeberrima est horologiorum industriae gratia. Moenia eius, a Sebastiano Le Prestre de Vauban delineata, anno 2008 a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata sunt. Porta Nigra aedificium praeclarum antiquorum temporum nam, Marco Aurelio imperatore, aedificata est.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

 
Novum theatrum Vesuntionis

Vesuntio sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine archidioecesis Bisuntina est; praesens archiepiscopus Ioannes Lucas Bouilleret (decessor erat Andreas Lacrampe).

Incolae notabilesRecensere

Hic nati

Plura legere si cupisRecensere

NotaeRecensere

  1. Caesar, De bello Gallico I.38-39.
  2. "Vesuntio" (vide p. 313 apud Google Books). Aliter "Civitas Vesontiensium".
  3. "Chrysopolis" quoque (hoc est "civitas aurea") in actis nominabatur praecipue inter nonum et duodecimum saeculum. Exempli gratia anno 821 ː Bernowino Crisopolitanae Ecclesiae archiepiscopo. Fortasse iam septimo saeculo in scriptis hodie deperditis. De hoc nomine vide Bernard de Vregille in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.211-214.
  4. "Bisuntio": Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1326
  5. "flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit"
  6. Dio Cassius a Xiphilino abbreviatus LXIII.24.
  7. Lucien Lerat in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.43-44. Ex Dunod de Charnage, Histoire des Séquanois et de la province Séquanoise, 1735, p.183. Hic apud Gallica legere potes
  8. Iulius Capitolinus In Historia Augusta 22.
  9. Bernard de Vregille in Claudius Fohlen, Histoire de Besançon t. I, pp.147-154.
  10. Ibid. 161-167.
  11. Epistula 38 philosopho Maximo.
  12. XV.11

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vesuntionem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°14′32″N 6°1′17″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "25056" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Urbes praefecturarum et territoriorum Franciae capitales
Urbes metropolitanae: Adiacium  · Aginnum  · Albia  · Alenconium  · Ambianum  · Andecavis  · Anicium Vellavorum  · Annecium  · Antissiodorum  · Argentoratum  · Augusta Auscorum  · Augustonemetum  · Aureliacum  · Aurelianum  · Avennio  · Avriacum  · Balbiniacum  · Barrum  · Belfortium  · Bellovacum  · Bituricum  · Blesae  · Briva  · Burdigala  · Burgus Bressiae  · Cadomum  · Cadurcum  · Calmontium  · Camberiacum  · Carcaso  · Carnotes  · Caroli Villa  · Castrum Radulphi  · Catalaunum  · Cenomanum  · Cergeium  · Colmaria  · Coriosopitum  · Christolium  · Dinia  · Divio  · Ebroicum  · Engolisma  · Fuxium · Gratianopolis  · Gueretum  · Insula  · Laudunum  · Ledo Salinarius  · Lemovices  · Lugdunum  · Lutetia  · Mantinum  · Martianum  · Massilia  · Matisco  · Melodunum  · Mettis  · Mimate  · Molinae  · Mons Albanus  · Monspessulanus  · Nanceium  · Nemausus  · Nemetacum  · Nemetodurum  · Nicaea  · Niortium  · Nivernum  · Palum  · Perpinianum  · Petrocorium  · Pictavium  · Portus Namnetum  · Privatum  · Redones  · Rothomagus  · Rupella  · Rupes ad Yonem  · Sanctus Briocus  · Sanctus Laudus  · Sanctus Stephanus de Furano  · Segodunum  · Spinalium  · Tarba  · Telo Martius  · Tolosa  · Trecae  · Turonum  · Valentia  · Vallis Guidonis  · Vapincum  · Veneti  · Versaliae  · Vesulum  · Vesuntio

Urbes transmarinae: Arx Gallica  · Caienna  · Ima Tellus  · Mamoudzou  · Mata-Utu  · Nouméa  · Papeete  · Sanctus Dionysius  · Sanctus Petrus

Ordine numerico digestae: 01 Burgus Bressiae  · 02 Laudunum  · 03 Molinae  · 04 Dinia  · 05 Vapincum  · 06 Nicaea  · 07 Privatum  · 08 Caroli Villa  · 09 Fuxium  · 10 Trecae  · 11 Carcaso  · 12 Segodunum  · 13 Massilia  · 14 Cadomum  · 15 Aureliacum  · 16 Engolisma  · 17 Rupella  · 18 Bituricum  · 19 Briva  · 2A Adiacium  · 2B Mantinum  · 21 Divio  · 22 Sanctus Briocus  · 23 Gueretum  · 24 Petrocorium  · 25 Vesuntio  · 26 Valentia  · 27 Ebroicum  · 28 Carnotes  · 29 Coriosopitum  · 30 Nemausus  · 31 Tolosa  · 32 Augusta Auscorum  · 33 Burdigala  · 34 Monspessulanus  · 35 Redones  · 36 Castrum Radulphi  · 37 Turonum  · 38 Gratianopolis  · 39 Ledo Salinarius  · 40 Martianum  · 41 Blesae  · 42 Sanctus Stephanus de Furano  · 43 Anicium Vellavorum  · 44 Portus Namnetum  · 45 Aurelianum  · 46 Cadurcum  · 47 Aginnum  · 48 Mimate  · 49 Andecavis  · 50 Sanctus Laudus  · 51 Catalaunum  · 52 Calmontium  · 53 Vallis Guidonis  · 54 Nanceium  · 55 Barrum  · 56 Veneti  · 57 Mettis  · 58 Nivernum  · 59 Insula  · 60 Bellovacum  · 61 Alenconium  · 62 Nemetacum  · 63 Augustonemetum  · 64 Palum  · 65 Tarba  · 66 Perpinianum  · 67 Argentoratum  · 68 Colmaria  · 69 Lugdunum  · 70 Vesulum  · 71 Matisco  · 72 Cenomanum  · 73 Camberiacum  · 74 Annecium  · 75 Lutetia  · 76 Rothomagus  · 77 Melodunum  · 78 Versaliae  · 79 Niortium  · 80 Ambianum  · 81 Albia  · 82 Mons Albanus  · 83 Telo Martius  · 84 Avennio  · 85 Rupes ad Yonem  · 86 Pictavium  · 87 Lemovices  · 88 Spinalium  · 89 Antissiodorum  · 90 Belfortium  · 91 Avriacum  · 92 Nemetodurum  · 93 Balbiniacum  · 94 Christolium  · 95 Cergeium  · 971 |  · 972 Arx Gallica  · 973 Caienna  · 974 Sanctus Dionysius  · 975 Sanctus Petrus  · 976 Mamoudzou  · 986 Mata-Utu  · 987 Papeete  · 988 Nouméa
Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum
Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum • Aginnum Nitiobrigum • Alauna • Alba Helviorum • Albiga • Andematunnum Lingonum • Anderitum Gabalorum • Aquae Tarbellicae • Aregenua Viducassium • Argentorate • Atuatuca Tungrorum • Atura • Augusta Auscorum • Augusta Raurica • Augusta Suessionum • Augusta Treverorum • Augusta Viromanduorum • Augustobona Tricassium • Augustodunum • Augustodurum Baiocassium • Augustomagus Silvanectum • Augustonemetum Arvernorum • Augustoritum Lemovicum • Aurelianum • Autessiodurum • Autricum Carnutum • Avaricum Biturigum • Aventicum Helvetiorum • Bagacum Nerviorum • Basilea • Boios • Borbetomagus Vangionum • Brocomagus • Burdigala • Caesarodunum Turonum • Caesaromagus Bellovacorum • Camaracum • Castellum Menapiorum • Colonia Agrippina • Condate Redonum • Condivicnum • Constantia • Cossio Vasatum • Dariorigum Venetorum • Divodurum Mediomatricorum • Divona Cadurcorum • Durocatalaunum • Durocortorum Remorum • Elusa • Engolisma • Fanum Martis • Forum Segusiavorum • Gesoriacum • Iantinum Meldorum • Iuliobona Caletum • Iuliomagus Andecavorum • Lactora • Legedia Abrincatum • Limonum • Lugdunum (Ambarrorum) • Lugdunum Consoranorum • Lugdunum Convenarum • Lutetia Parisiorum • Mediolanum Eburovicum • Mediolanum Santonum • Moguntiacum • Nemetacum Atrebatum • Nivernum • Noviodunum Diablintum • Noviodunum Sagiensium • Noviomagus Lexoviorum • Noviomagus Nemetum • Rotomagus • Ruessium • Samarobriva Ambianorum • Segodunum Rutenorum • Suindunum Cenomanorum • Tarba Bigerrionum • Tarvenna • Tullum Leucorum • Turnacum • Vesunna Petrocoriorum • Virodunum • Viromandis • Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum • Albigensium • Ambarrorum • Ambianorum • Andecavorum • Argentoratenses • Arvernorum • Atrebatum • Auscorum • Aurelianensium • Autessiodurensium • Baiocassium • Basiliensium • Bellovacorum • Bigerrionum • Biturigum Cuborum • Biturigum Viviscorum • Boatium • Bononiensium • Cadurcorum • Caletum • Camaracensium • Carnutum • Catalaunorum • Cenomanorum • Consoranorum • Convenarum • Curiosolitum • Diablintum • Eburovicum • Ecolismensium • Elusatum • Gabalorum • Haeduorum • Helvetiorum • Helviorum • Lactoratum • Lemovicum • Leucorum • Lexoviorum • Lingonum • Mediomatricorum • Meldorum • Menapiorum • Moguntiacenses • Morinorum • Namnetum • Nemetum • Nerviorum • Nitiobrigum • Nivernensium • Osismorum • Parisiorum • Petrocoriorum • Pictavorum • Rauracorum • Redonum • Remorum • Rutenorum • Sagiensium • Santonum • Segusiavorum • Senonum • Sequanorum • Silvanectum • Suessionum • Tarbellorum • Tarusatum • Treverorum • Tribocorum • Tricassium • Tungrorum • Turnacensium • Turonum • Ubiorum • Unellorum (1) • Unellorum (2) • Vangionum • Vasatum • Veliocassium • Vellavorum • Venetorum • Viducassium • Virodunensium • Viromanduorum (1) • Viromanduorum (2)