Cancellarius
Cancellarius in medio aevo clericus aulicus erat qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum derivatum est. Cancellarius enim tabellas scribebat in camera quae cancellis a publico separata erat.
Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent qui rebus administrationis curant.
Britannia recensere
In Britannia aerarii minister "Cancellarius Scaccarii" (Anglice: Chancellor of the Exchequer) appellatur. Justitiae minister "Dominus cancellarius" (Anglice: Lord Chancellor) appellatur.
Germania et Austria recensere
In Germania et Austria caput regni cancellarius (Germanice Kanzler) appellatus est. Angela Merkel nunc est cancellaria Germaniae. Otho de Bismarck cancellarius Germaniae fuit ab 1867 ad 1890.
America meridionalis recensere
In Brasilia, Columbia, Peruvia Venetiolaque Negotiorum Externorum minister "cancellarius" appellatur.