Irenaeus (episcopus Lugdunensis)

Irenaeus (Graece Εἰρηναῖος, natus fortasse Smyrnae; mortuus anno circiter 202), fuit episcopus ecclesiae Christianae Lugdunensis saeculi secundi, scriptor ecclesiasticus, et apologeta Christianus. Iuxta traditionem, Polycarpi Smyrnaei discipulus fuit.[1] Opera sua Graece scripsit, sicut Adversus haereses inscriptum, quo gnosticismum vituperat.

Lugduni ab antiquis temporibus tamquam qui hanc urbem evangelizaverat necnon ut martyr colebatur.[2] In Kalendarium autem Romanum generale, eius memoria anno 1920 introducta est.[3] Doctor Ecclesiae Universalis a papa Francisco declaratus est anno 2022.

Eius festum die 28 Iunii celebratur. Cum autem in hunc diem etiam vigilia sanctorum Apostolorum Petri et Pauli incidat, festum sancti Irenaei in alium diem nonnumquam transferebatur, exempli gratia inter annos 1960 et 1969 in diem 3 Iulii.[3] Apud Orientales, Irenaeus die 23 Augusti commemoratur,[4] quod apud Kalendario Iuliano utentes diei 5 Septembris Kalendarii Gregoriani respondet.

  1. "Polycarpi filius fit laboris socius, particepsque gloriae." Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni" Vitte, 1934). [Die 28 Iunii, Ss. Irenaei Episc. Lugd., Doct. Mart., dioeceseos Patroni principalis et Sociorum Martyrum, Sequentia, p. 639].
  2. "Verbum tuum in nobis Martyrum labore seminatum est." Missale Romanum, in quo antiqui ritus Lugdunenses servantur (Lugduni: Vitte, 1934). [Praefatio de s. Pothino et Soc. et de s. Irenaeo et Soc., p. 334].
  3. 3.0 3.1 Calendarium Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis, 1969), [96].
  4. Прийдіте поклонімся, молитовник, quinta ed. (Leopoli: Свічало, 2009), [975].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Irenaeum spectant.