Adversus Haereses (Irenaeus)

Adversus Haereses ( Graece : Ἔλεγχος καὶ ἀνατροπὴ τῆς εὐωνύμου γνώσεως, "Elenchus et refutatio gnoseos pseudonymae ") est opus theologiae Christianae Graece ab Irenaeo, Lugdunensi episcopo scriptum.[1]

P. Oxyrhynchus 405. fragmentum libri Irenaeiani ex anno 200 p.Chr.n.

In quo Irenaeus describit complures gnosticismi scholas necnon alias doctrinae Christianae scholas, earumque opiniones contendit cum sententia Christianitatis orthodoxae.

Usque ad Bibliothecam Nag Hammadi anno 1945 detectam, Adversus Haereses erat optima coaevaque gnosticismi descriptio. Hodie tractatus protinus evangeliorum epistularumque Paulinarum canonem haud ambigue attestatur. Irenaeus imprimis de canone citat Novi Testamenti, et aliorum operum haud canonicorum, utputa primam Clementis epistulam Hermaeque Pastorem. Verumtamen Philemonem, secundam Petri, tertiam Ioannis, et Iudae epistulam, quattuor ex brevissimis epistulis, neutiquam commemorat.

Textus Graece scriptus tantummodo in fragmentis superest, alia vero exemplaria Latina, quorum exarandi tempus ignotum manet, etiamnunc exstant. Libri quarti et quinti omnes in versione litterali Armeniaca exstant.

PropositumRecensere

Opus Adversus Haereses inscriptum inter annos 174 et 189 p.Chr.n. refertur, cum Romanorum episcoporum index Eleutherium includit, nec vero eius successorem Victorem[2]. Proximi manuscripti fragmentum ad saeculum 3 revocatur.[3]

Finis imprimis Irenaei hoc opere exarato fuit, ut in varios cultus a Christiana orthodoxa diversos impugnaret, praesertim Gnosticos Marcionisque asseclas.[4][5][6] Redarguere omnium primum quid in scriptura interpretenda pro parte Gnosticorum et Valentini incorrectum sensisset periclitatus est. Irenaeus proferre conabatur "quid authenticam formam traditionis Christianae esse comprehendissent adversus varias formas Gnosticismi."[7]

Irenaeus episcopus sibi ab Valentinianis cavebat, ecclesiam ab iis custoditurus. Ut hoc officium praestaret, Irenaeus de doctrinis gnosticis eorumque ritibus certior factus erat. Studia quae de Gnosticismo perpetrabat ad tractatum exaratum adducebantur.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Unger, Dominic J., Dillon, John J., St. Irenaeus of Lyons Against the heresies, Vol.1, p.3, 1992 "the final phrase of the title "knowledge falsely so-called" is found in 1 Timothy 6:20”.
  2. Richardson, C. (1995). Early Christian Fathers. Touchstone. p. 343. ISBN 9780684829517 
  3. Egypt Exploration Fund (1903). Grenfell, Bernard P.; Hunt, Arthur S.. eds. The Oxyrhynchus Papyri. 3. Oxford. p. 10 
  4. Heide, G. (2012). Timeless Truth in the Hands of History: A Short History of System in Theology. Wipf & Stock Publishers. p. 15. ISBN 9781630877989 
  5. "Donovan, Mary Ann. "Irenaeus of Lyons (review)", Journal of Early Christian Studies 6.4 (1998) 674-675". muse.jhu.edu 
  6. Great Christian Thinkers: From the Early Church Through the Middle Ages. Fortress Press. 2011. p. 12. ISBN 9780800698515 
  7. Anderson, W.P.. A Journey Through Christian Theology: With Texts from the First to the Twenty-first Century. Fortress Press. p. 18. ISBN 9781451420326