Camaracum
Cameracum[1] aut Camaracum[2][3] (Francice Cambrai; Batavice Kamerijk) est urbs Franciae ad ripas Scaldis fluminis iacens. Camaracum aevo Romano urbs capitalis civitatis Camaracensium, recentissime caput arrotundimenti fuit praefecturae Septentrionis. Incolae circiter 33'500 sunt.
Locus: 50°10′33″N 3°14′5″E
Numerus incolarum: 31 425
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Cambrai
Gestio
Procuratio superior: arrondissement of Cambrai
Geographia
Territoria finitima: Ramillies, Tilloy-lez-Cambrai, Awoingt, Cauroir, Escaudœuvres, Fontaine-Notre-Dame, Neuville-Saint-Rémy, Niergnies, Proville, Raillencourt-Sainte-Olle, Rumilly-en-Cambrésis
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereCameracum fuit olim caput civitatis Nerviorum, quando primum Nerviorum caput, Bagacum, a Francis barbaris deletum fuit, fine saeculi IV.
Die 10 Decembris 1508 in urbe Cameraco a Maximiliano I imperatore, Ludovico XII rege Franciae, Ferdinando II rege Aragoniae atque Iulio II papa signata est. Quo Foedere officialiter expeditionem contra Imperium Ottomanicum constitueretur, sed re vera bellum contra Rempublicam Venetam gereretur.
Die 5 Augusti 1529 Margarita Austriaca et Ludovica Sabaudiae Foedus Cameraci hac urbe signaverunt. Ita bellum inter Franciscum I regem Franciae et Carolum V imperatorem finitum est.
Anno 1677 fuit urbs Cameraci a Ludovico XIV, rex Franciae, capta. Ante expugnationem erat Cameracum pars Imperii Romani Sacri.
Cameracum est sedis archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Fénelon illustrissimus archiepiscopus Cameraci fuit. Nunc est Franciscus Garnier ab anno 2000 archiepiscopus Cameraci.
Incolae noti
recensere- Gulielmus Du Fay, compositor musicae sacrae.
- Ludovicus Blériot, aviator, hic natus anno 1872
- Henricus de Lubac, theologus ac Iesuita
- Renatus Dumont (1904-2001), conditor oecologiae politicae.
Notae
recensere- ↑ Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858, 1837, Parisiis, Jules Renouard, p.59. [1] Libri Googles (Francogallice)
- ↑ Camaracum, Cameracum, Cameracus: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Hazlitt, The Classical Gazetteer
Bibliographia
recensere- Roland Delmaire, "Permanences et changements des chefs-lieux de cités au Bas-Empire : l'exemple du nord-ouest de la Gaule Belgique" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 39-50
- Frédéric Loridant, "Décadence urbaine et Antiquité tardive à Bagacum et dans la civitas camaracensium" in Capitales éphémères. Des Capitales de cités perdent leur statut dans l’Antiquité tardive, Actes du colloque Tours 2003 (Supplément à la Revue archéologique du centre de la France no. 25, 2004) pp. 75-82
- "Camaracum" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Camaracum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 50°10′33″N 3°14′5″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • "59122" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |