Fridericus III (Imperator Germaniae)

Fridericus III, plene Fridericus Gulielmus Nicolaus Carolus (Potestampii, 18 Octobris 1831—ibidem, 15 Iunii 1888), filius imperatoris Gulielmi I, fuit novaginta novem dies Imperator Germaniae (Theodisce: Kaiser) et Rex Borussiae, quia paulo post quam imperator factus est cancro obiit.

Wikidata Fridericus III (Imperator Germaniae)
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus III (Imperator Germaniae): imago
Fridericus III (Imperator Germaniae): imago
Fridericus III (Imperator Germaniae): subscriptio
Fridericus III (Imperator Germaniae): subscriptio
Nativitas: 18 Octobris 1831; New Palace
Obitus: 15 Iunii 1888; New Palace
Patria: Regnum Borussiae, Imperium Germanicum
Nomen nativum: Friedrich Wilhelm Nikolaus Karl von Preußen

Familia

Genitores: Gulielmus I; Augusta
Coniunx: Victoria
Proles: Gulielmus II, Princess Charlotte of Prussia, Prince Henry of Prussia, Prince Sigismund of Prussia, Princess Viktoria of Prussia, Prince Waldemar of Prussia, Sophia of Prussia, Princess Margaret of Prussia
Familia: House of Hohenzollern

Memoria

Sepultura: Church of Peace

Insignia heraldica

Fridericus III (Imperator Germaniae): insigne
Fridericus III (Imperator Germaniae): insigne
Fredericus III rex Borussiae et Imperator Theodiscus

Pueritia et Iuventus

recensere

Natus est in Potestampio filius Giulelmi principis, qui ab anno 1861 nomine Gulielmus I rex Borussiae et post annum 1871 Imperator Theodiscus erat. Mater Frederici fuit Augusta, quae ex familia Saxonia-Vimario-Eisenach erat. Iam puer rebus militaribus institutus est, sed et linguam Latinam et Graecam didicit.

Anno 1840 avunculus eius Fridericus Guilelmus IV rex Borussia avo suo successit. Cum 16 Martii 1848 multi incolae rebus novis studerent, Guilelmus cum uxore et Frederico principe ex Berolino fugere debuit. Sed paucis diebus post reverterunt, postquam rex constitutionem Borussiae promisit. Tamen pater, qui popolo maxime invisus erat, Borussiam reliquit et in Britanniam in exilium iit. Postquam autem rex Fredericus Giulelmus IV populum in ordinem redegit, pater Guilelmus rediit et filius Fredericus cursum militarem iniit. Anno 1849 Fridericus studium historiae coepit. Magistri eius fuerunt inter alios Ernestus Mauritius Arndt et Fridericus Christophorus Dahlmann. 1851 primo ipse Britanniam et Londinium visitavit, ut expositionem mundialem videret. Sed ibi et Victoriam, filiam Victoriae reginae vidit, quem 28 Ianuarii 1858 in matrimonium duxit.

Heres regni

recensere

Eodem anno rex Fridericus Gulielmus IV mentem amisit et Gulielmus, pater Friderici ab eo tempore regnum administravit. Ita Fridericus quasi iam heres regni erat. 27 Ianuarii 1859 primus filius eius Gulielmus natus est, qui postea ultimus rex Borussiae et imperator Germaniae factus est.

Die 2 Ianuarii Fridericus Gulielmus IV mortuus est, Gulielmus I ei successit. Ita nunc Fridericus re vera heres regni erat. Quamquam rex novus iam LXV annos agebat, tamen septem et viginti annos exspectare debuit, dum regnum adeptus est. Anno 1862 parlamentum Borussicum cum rege de militibus et armis augendis acerrime iurgabat. Itaque Gulielmus Othonem de Bismarck praesidem consilii ministrorum fecit, qui parlamentum omni potentia nudare voluit. Sed Fridericus id non probabat et itaque apud incolas Borussiae eo tempore summa in gratia erat. Saepe nunc in Britannia erat, ubi parlamentum maiorem autoritatem etiam tum habuit.

Anno 1864, bello de Slesvico et Holsatiacontra Daniam interfuit, sed non ipse militibus imperavit. In Bello Germanico anno 1866 milites secundi exercitus feliciter duxit.

Annis sequentibus variis itineribus ut in Britanniam, Italiam, Russiam, Aegyptum domum regiam Borussiae repraesentavit. Bello Germanico - Francico 1870-1871 tertium exercitum duxit et proeliis ad Leucoburgium 4 Augusti et Vorthium 6 Augusti 1870 feliciter pugnavit. Apud Sedan 4 Septembris Napoleonem III, imperatorem Franciae captivum fecit, quod pernicies fuit Secundo Imperio Franciae. Exercitus Friderici nunc obsidionem Lutetiae coepit, quae ad 28 Ianuarii 1871 continuata est. Tum denique Francia pacem petivit. Paucis diebus ante pater Gulielmus apud Lutetiam Imperator Theodiscus proclamatus erat, Fridericus nunc erat heres et imperii Germaniae. Primis annis novi imperii Socialis Democratica Factio Germaniae saepe accusabatur rerum novarum. Itaque, cum anno 1878 bis caedes imperatoris conatum est, haec factio prohibita est. Imperator secundo conatu graviter afflictus sex mensibus a Friderico filio substitus est. Anno 1884 Fridericus praeses consilii rei publicae Borussicae nominatus est, sed 1887 morbus eum afflixit: Brevi tempore medici cancrum manifestum esse dixerunt. Sectio a medicis Februario 1888 facta non bene evenit. Iam Gulielmus princeps se statim avo suo sucessurum, cum Guilelmus I 9 Martii 1888 mortem obiit.

Rex et Imperator, mors

recensere
 
Statua Antonini Pii ad portam praetoriam castelli Saalaburgensis. Inscriptio est: GUILELMUS II FRIDERICI III FILIUS GUILELMI MAGNI NEPOS ANNO REGNI XV IN MEMORIAM ET HONOREM PARENTUM CASTELLUM LIMITIS ROMANI SAALABURGENSE RESTITUIT. Et: IMPERATORI ROMANORUM TITO AELIO HADRIANO ANTONINO AUGUSTO PIO GUILELMUS II IMPERATOR GERMANORUM.

Fridericus III nunc imperator Germaniae et rex Borussiae erat. Non iam centum dies victurus erat, tamen consilia sua de internis rebus (constitutionem observare voluit) et externis (pacem conservare in animo habuit). Prolongationem Legis contra sociales democratici signare noluit, sed a cancellario quasi coactus est. Ministrum interioris v. Putkamer autem, qui liberalibus invisus erat, 8 Iunii dimisit. Die 24 Aprilis, Victoria regina Britanniae Berolinum advenit, ut generum ultimo tempore videret. Die 15 Iunii denique mortuus est.