Vide etiam paginam discretivam: Cancer (discretiva).

Cancer (vide partem de vocabulo) est genus morborum, quod in multiplicatione sine limite cellularum oritur. Cancer sensu lato est omnis tumor malignus; sensu stricto, tumor malignus epithelialis (carcinoma), vel tumor malignus mesenchymaticus (sarcoma). Si rare carcinoma et sarcoma una consistant, carcinosarcoma dicitur.

Carcinoma planoepitheliale keratodes laryngis

Magna cancrorum pars metastases gignit, id est novum tumorem (qui Latine etiam filius dicitur) amotum a primo tumore etiam in alio corporis membro. Proprium est uniuscuiusque tumoris peculiares metastases creare, exempli gratia: cancer prostatae saepe in ossibus, cancer colorectalis in iecore, cancer stomachi in mulieribus in ovariis metastases gignunt.

Plerique hominum non tumore primo moriuntur, sed metastasibus cancri, quae augent et organis ad vivendum necessariis nocent. Causae mortis directae saepe sunt thromboses, tumor cachexia vel sepsis.

Etiam animalia floraque a cancro infestari possunt, exempli gratia ossa dinosaurorum cancro affecta inventa sunt.

Disciplina medica cancri studio, diagnosi, therapiae, praeventioni dicata oncologia appellatur.

De vocabulo

recensere

Latinitate antiqua cancer plerumque cancrum crustaceum significans, deinde ad ulcus, gangraenam, vel tumorem malignantem translatum est, quia venae tumidi ulceris pedibus cancri erant similes.[1] Exempli gratia, Aulus Cornelius Celsus cancrum inter "genera in quibus noxa corpori est": "cum quid intra se ipsum corruptum est, ut in cancro".[2] Vocabulum Graecum carcinoma (καρκίνωμα) eodem sensu adhibitum est. Nunc in lingua Latina medica cancer morbum divisionis cellularum immoderatae, vel tumores, morbi symptomas, significat.

Cancer est nomen secundae declinationis (genetivus: cancri).

Aetiologia

recensere
 
Carcinoma pulmonis

Origo cancri non semper nota est, sed frequentia cancri cum aetate crescit; causae primae sunt etiam fistularum nicotianarum fumi suctus, modus vivendi resque nocentes, propensio ad morbum apud consanguineos nec non infectiones (Papillomaviridae (HPV), Hepatitis B et C, Helicobacter pylori, EBV, Herpesviridae (HHV-8), Human T-lymphotropic Virus 1 (HTLV-1), nonnulli parasiti).

Multae species cancri sunt, e.g. melanoma malignum, cancer prostatae, et cetera. Nam hic morbus multa membra corporis afficere potest; vide, e.g., tabulam de crebritate cancri in Germania anno 2002:

vires feminae Summa
Membrum affectum diagnosticati mortui diagnosticati mortui diagnosticati mortui
Omnia 218 250 109 631 206 000 99 945 424 250 209 576
Pulmones 32 550 28 742 12 450 10 390 45 000 39 132
Intestinum 35 600 14 014 35 800 14  854 71 400 28 868
Cancer mammae ? ? 55 150 17 780 55 150 17 780
Pancreas 6050 6103 6600 6716 12 650 12 819
Stomachus 11 200 6612 8250 5776 19 450 12 388
Prostata 48 650 11 422 48 650 11 422
Sanguis: Leuchaemia 5500 3508 4750 3369 10 250 6877
Renes 10 300 3819 6400 2560 16 700 6379
Ovarium 9950 5910 9950 5910
Vesica urinaria 18 850 3432 7100 2019 25  950 5451
Nodi lymphacei : Non-Hodgkin-Lymphoma 5850 2708 6250 2713 12 100 5421
Os et Pharynx 7800 3713 2600 986 11 400 4699
Oesophagus 3700 3476 1050 1047 4750 4523
Uterus 11 350 2678 11 350 2678
Cutis: melanoma malignum 6000 1137 7700 1073 13 700 2210
Cervix uteri 6500 1763 6500 1763
Larynx 2800 1382 450 201 3250 1583
Glandula thyreoidea 1300 250 2800 525 4100 775
Sanguis: Morbus Hodgkin 900 162 850 169 1750 331
Testes 4350 193 4350 193

Cancri modi

recensere
 
Epithelioma basocellulare est tumor semimalignus

Cancer malignus a cancro benigno differt. Cellulae tumoris maligni textum propinquum penetrant et destruunt metastasesque per vasa sanguinea vel vasa lymphacea formant.

Sunt etiam tumores semimaligni, qui solum duo criteria complent. Exemplum tumoris semimaligni est tumor cutis epithelioma basocellulare appellatus, qui a luce solis efficitur et textum propinquum penetrat destruensque crescit, sed nullas metastases format. Non curatus hic tumor faciem totam et faciei ossa quoque destruere potest.

Carcinoma secundum partitionem TNM discernuntur. T0–T4 significat magnitudinem primi tumoris, N0–N3 dicit, utrum noduli lymphacei affecti sint, M0 aut M1, utrum metastases adsint an absint.

Signa cancrum generalia

recensere

Signa cancrum destinata sex sunt[3]:

  • Signa crescendi continuare
  • Suppressores (inhibitores) crescendi evadere
  • Invasionem metastasemque (ingressionem in cellulas) incitare
  • Immortalitatem replicativam licere
  • Angiogenesem (generationem vasorum sanguineorum novorum) inducere
  • Apoptosi (morti cellularum programmatae) resistere


Therapia

recensere

Cancer, qui tempori cognoscitur vel in aetate extrema lente crescens incipit, non semper letalis est.

Praecipuae cancri formae curandae sunt chirurgia, id est tumoris et nodorum lymphaceorum propinquorum amotione, et chemiotherapia, id est per medicamenta et radiotherapiam, qua cellulae aegrae radiatione necantur. Therapia palliativa qualitatem vitae auget, si valitudo bona restitui non potest.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad cancrum spectant.
  1. Paulus Aegineta, Epitomae Medicae 6.45.1.
  2. Celsus, De medicina 5.26.1a.1.
  3. Hanahan D., Weinberg R. A. (Mar 2011). "Hallmarks of cancer: the next Generation". Cell 144 (5): 646-74 
 

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.