Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Glandula thyreoidea
Cognitores
TA A11.3.00.001
Anatomia
Glandula thyreoidea
Situs glandulae in collo.
Systema endocrineum

Glandula thyreoidea[1] sive thyreodea[2] seu scutiformis[2] est glandula endocrinea corporis hominis ac multorum animalium. Nomen sumpsit de cartilagine thyroidea laryngis, ante quam posita est. A glandula thyreoidea varia hormonta secreta sunt, quae metabolismum et incrementum corporis dirigunt.

In medicina, endocrinologia, mala et morbi glandulae thyreoideae et metabolismi hormontum thyreoidalium frequenter observantur. Struma significat tumescentia glandulae, saepe in regionibus orbis terrarum, quo homines iodo carent. Functio normalis euthyreosis, accelerata hyperthyreosis, diminuta hypothyreosis dicitur. Etiam carcinomata glandulae notae sunt.

AnatomiaRecensere

EmbryogenesisRecensere

Iam ab hebdomade quarta post menstruationem (p. m.) quaedam proliferatio epithelialis fundo pharyngis, ubi base linguae, inter tuberculum impar (ex arcu pharyngei primo derivatum) et copulam linguae (ex arcu secundo pharyngei) apparet. Primaria haec proliferatio, ductus thyreoglossus notus, cum foramine caeco fundi lingualis coniuncta est. Paulo post deorsum discessa, in panniculos duos dividitur; deinde vesiculae multae, progenitores folliculorum (acinorum), oriuntur. Initio folliculi epithelium cuboideum continent, denique tantum colloidum thyreoidale, quod multitudine intra folliculos usque ad partum auget, donec fine graviditatis de glandula thyreoidale colloidali dicitur. Immediate ante partum glandula plene sanguinis est. Nimirum post partum pondus glandulae diminuerit, quia sanguis sub partu de glandula expressus est, et, pariter, fere totum colloidum ex glandula elisum, ergo organum nunc glandula parenchymatosa vocatur. Sane usque ad pubertatem pondus glandulae iterum auget. Iuxta viginti annos natum pondus cum 25 g maximum est. Denique tarditudine pondus usque ad senectutem detrahetur.

Anatomia macroscopicaRecensere

Glandula thyreoidea est glandula papilionis instar in parte colli anteriore sita tracheam adiacens. Dividitur glandula in duo lobos, lobum dextrum et lobum sinistrum. Interpositus transitus tenuior, isthmus nominatur, est. Forma papilionis dicti constituens utroque lobo cornu superior et cornu inferior est.

Anatomia microscopicaRecensere

 
Sub microscopio visibiles sunt 1 colloidum, 2 acini, 3 cellulae endotheliales.

Compingitur ex multiplicibus acinis (folliculis) de forma spherica. Cinguntur acini de materia proteinacea nominatur colloidum.

Providentia vascularisRecensere

Providentia arterialis per arteriam thyreoideam superiorem et inferiorem fit; effluxus venalis per venas superiorem, mediam, et inferiorem/inferiores.

Anatomia topographicaRecensere

Glandula thyreoidea in regione cervicali anteriori, ubi in trigono musculari, reperimus. Trigonum musculare est regio colli anterior inter os hyoideum et sternum.

IodumRecensere

  Commentatio principalis: Iodum

Generationis hormontum thyreoidalium elementum iodum I- (simplice negative oneratum) pernecesse est. In plurimis civitatibus iodum sali comerciali additur, itaque fons principalis hodierna nutrimen cum sale est. Hac de causa homo circiter 500µg I- die consumit, et 120µg die glandulae thyreoideae assumuntur.

MuneraRecensere

 
(S)-thyroxinum (T4)

Munus principale glandulae thyreoidea generationem hormontum liberationemque eorum est. Hormonta ex glandula thyreoida in sanguinem liberata multiplices effectus organismi exercent. Haec hormonta thyreoidalia, tri-iodo-thyroninum (T3) enim, et triiodothyronino quantitatibus maioribus thyroxinum (T4), quod ex iodo et aminoacido tyrosino generatur. Hormonta thyreoidalia metabolismo, systemati cardiovasculari, et incremento organismi momenta maxima habent. Intra organismi cellulas receptoria hormontum thyreoidalium inveniuntur.

Praeterea glandula thyreoidea peptidum hormon calcitoninum fabricat.

Mala et morbi glandulae thyreoideaeRecensere

 
Struma

NotaeRecensere

  1. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
  2. 2.0 2.1 Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Aufgabe). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!