Endocrinologia[1] (e verbis Graecis ἔνδον 'intra' + κρίνειν 'secernere' + -λόγος 'verbum') est provincia disciplinaque medicinae, quae ad systema endocrineum velut morbos eius valet. Notio endocrinologiae primum anno 1909 a Nicola Pende (1880–1970) usurpata est.[2] Res, quae de secretione interna sciuntur, annis 1880-1890 imprimis a Theodoro Kocher, Mauritio Schiff et Antonio Eiselsberg auctae sunt.

Glandulae systematis endocrinei: 1, Glandula pinealis; 2, Glandula pituitaria; 3, Glandula thyreoidea; 4, Glandula suprarenalis; 5, Pancreas; 6, Ovarium; 7, Testis.

Functio organorum endocrinum, hormontum, receptorum

recensere

Omnes organismi multicellulares requirunt systemata coordinationis functionem cellularum gubernantes. Huic gubernationi in animalibus superioribus duo systemata serviunt: systema nervosum et systema endocrines. Systema endocrines per secretionem agentium chemicorum gubernat.

Hormonta

recensere
  Conferatur pagina principalis: Hormon.
 
Hormon steroidale cortisolum.

Hormonta sunt moleculae a cellulis praecipue glandularum, sed etiam nervorum secretae, quae signis pro aliis, saepe distantibus membris corporis funguntur. Plurima hormonta destinationes suas per sanguinem adipiscunt. Systema endocrines consistit praecipue ex multis glandulis per corpus dispersis, e quibus hormonta protinus exeunt; Hormonta diversis muneribus diversis modis funguntur; unum hormon in diversis destinatis membris varias consecutiones efficere potest; vice versa unum membrum ad plura hormonta (ad diversos receptores adripantia) alio modo respondere potest.[3]

Endocrinologia ad structuras et qualitates chemicas velut functiones physiologicas et hormontum gubernationem refert. Neuroendocrinologia pars endocrinologiae est disciplina scientifica ad nexus inter systemata endocrineum et nervosum spectans.

  1. Arnaudov, G. D. (1964), Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  2. Malte H. Stoffregen (2005), Endokrinologie, p. 353.
  3. G. Schettler et H, Greten, eds. (1998), Innere Medizin, nona editio (Stutgardiae et Novi Eboraci: Georg Thieme Verlag). (Theodisce).

Nexus externi

recensere
 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!