Ophthalmologia (Graece ὀφθαλμός 'oculus' + λόγος 'verbum, disciplina'[1]) est disciplina medica, quae anatomiam et functionem oculi et visum tractat, morbisque oculorum necnon curationi eorum studet.

Oculus examinatur
Signum oculi rubri perturbationem indicat, hic glaucomatis formam periculosam

Oculorum vitia morbiqueRecensere

Perturbationes functionum oculorum quadam parte systematis optici incipere possunt, saepissime sunt vitia refractionis (ametropiae, ut myopia, hyperopia, astigmatismus, presbyopia, anisometropia), coniunctivitis, keratitis, cataracta, glaucoma, praeterea morbi retinae et sacci lacrimalis. Symptomata sunt oculi dolor oculusque ruber.

Oculus siccusRecensere

Oculus siccus, notio medica ceratoconiunctivitis sicca, morbus superficei oculi est. tunicae coniunctivae rubrae appareant, et oculi fatigatio et pruritus narratur. Diagnosis per examinationem Schirmerianam facta est.

Coniunctivitis, Ceratitis, CeratoconiunctivitisRecensere

  • Coniunctivitis inflammatio coniunctivae est.
  • Ceratitis inflammatio corneae est.
  • Ceratoconiunctivitis inflammatio et coniunctivae et corneae est.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "ophthalmology". Online Etymology Dictionary  (Anglice).

BibliographiaRecensere

  • Agarwal, R. K. 1965. Ancient Indian Ophthalmology. The Ophthalmic Optician 5(21): 1093-1100. Londinii: Association of Optometrists.
  • Bidyadhar, N. K. 1939. Sushruta's Ophthalmic Operations.
  • Duguid, Ian McIver, et Anne A. Berry. 1971. Ophthalmology. Londinii: English Universities Press. ISBN 0340052074 0340052066.