Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Myopia (Graece μυωπία) (ICD-10: H52.1) est ametropia sive lucis in oculis flectendae vitium, quo laborant homines myopes, qui proxima tantum acriter videre possunt. Myopia lentibus concavis corrigi potest. Vis flexiva oculi myopis nimis magna est respectu longitudinis.

Myopia et status perspicillo correctus. Supra: In myopia imago planitie ante retinam iacet. Infra: Lens artificialis myopiam corrigens biconcava est, ita ea lucem dispergens, ita eius potentia optica valore negativo exprimitur: Imago in planitie retinae videtur.

Describuntur myopiae cum unitate dioptriae et valores negativae lentis myopiam corrigentis, ita potentiam opticam lentis artificialis et facultatem corrigendi ostendens. Distinguuntur myopia simplex cum valoribus minus quam -6 dioptriarum (dpt) et myopia pathologica cum valoribus plus quam -6 dpt.

PinacothecaRecensere