Cancer mammae
Carcinoma mammae est in hominibus frequentissimus tumor malignus mammarum. In primis crescit in mamma femina, sed unus in centum tumorum incidit mammam masculinam. Feminae saepius pereunt carcinomate mammae quam aliis carcinomatibus.
Hoc carcinoma plerumque fortuito oriuntur, sed cognovimus etiam compluria, quae carcinoma exoriri adiuvant — alia hominibus hereditate relinquuntur, alia homines sua sponte aquiri possunt.
Tumorem malignum mammae oppugnans therapia tendit ad percurandum hominis, sed praeterea petit, ut homo mammam affectam vel mammas affectas, si tumores crescant in ambabus, retinere possit et ut vita sua nihilominus quam optime fruatur.
Indicia morbi
recensere- inventio novae glandulae in mamma
- inventio novae glandulae sub axilla
- mutatio mamillae aut eius cutis
- secretiones e mamilla etiam sanguineae
- mutationes cutis mammae aut color ruber huius cutis
- mutationes formae aut collocationis mammae praecipue cum brachium tollitur.
- defatigatio
- dolores ossium
Diagnosem constituere
recensereClassificatio
recensereCompluria systemata classificationis cancri mammae ad prognosem tractationemque aestimandum excogitata sunt. Criteria classificationis communis[1] sunt histopathologica, gradus, magnitudo, status receptoriorum, investigatio ADN. Collegium Americanum Radiologiae classificationem, "systema", propriam (BI-RADS) ad imagines mammographicas aestimandas excogitavit.
Anno 2019 ordo mundi sanitarius (OMS) classificationis revisionem divulgavit[2]. Distinguuntur, inter alios, tumores epitheliales, carcinomata invasiva, tumores typi glandularum salivariarum, neoplasmata neuroendocrinea, tumores epitheliales-myoepitheliales, neoplasiae lobulares non invasivae, ductalia carcinomata in situ (DCIS), proliferationes benignae, adenomata, tumores mesenchymales, tumores fibroepitheliales, lymphomata maligna, metastases.
Histopathologia
recensereAdhuc cancrorum mammae pleraeque classificationes aspectui microscopico (histopathologico) sequuntur. Saepe cancri mammae ex ductuum lobulorumque cellulis epithelialis emanent.
Status
recensereStatum instuendi systema TMS Unionis Internationalis Contra Cancrum (UICC) (T tumoris magnitudo, M metastases, N nodi lympathici affecti) adhiberi oportet. De systemate TMS derivantur status principales quinque, 0-5.
-
Status T1
-
Status T2
-
Status T3
-
Status T4 cum metastatibus
Status receptoriorum
recensereReceptoria tria momentum habet:
- estrogenorum receptoria (ER)
- progesteroni receptoria (PR)
- ERBB2 (receptorium tyrosini proteini kinasis erbB-2, olime etiam HER2)[3]
Systema Collegii Americani Radiologiae (BI-RADS)
recensereDistinguuntur, examinationibus vel radiologico (mammographia) vel ultrasonographico, gradus septem, ab BI-RADS 0 ad BI-RADS 6.
- BI-RADS 0 — examen non completum
- BI-RADS 1 — negativum
- BI-RADS 2 — benignum (probabilitas malignitatis = 0%)
- BI-RADS 3 — probabiliter benignum (probabilitas malignitatis minus quam 2%)
- BI-RADS 4 — suspectum malignitatis (post mammographiam vel ultrasonographiam: 4A leve [2-9%], 4B moderatum [10-49%], 4C grave [50-94%]); biopsia commendatur
- BI-RADS 5 — suspectum gravissimum malignitatis, probabilitas 95-100%
- BI-RADS 6 — biopsiae causa incrementum malignum certe notum
Epidemiologia
recensereCrebritas in mulieribus
recensereMammarum cancer est morbus invasivus maxima frequentia per omnes terras. Secundum ordinem mundi sanitarium (anno 2003) numerus mulierum nove incisarum pro anno arbitratur ad 1 050 000; quarum 580 000 vivunt in civitatibus industrializatis. Inspicimus autem frequentiam cancri mammarum in mulieribus, quae incolunt civitatibus Africanis vel Asiaticis, inveniemus hunc morbum rarius. Anno 1998 perierunt 412 000 feminarum (id est 1,6 % omnium mulierum mortuarum eo tempore) cancro mammarum in orbe terrarum. Et ergo haec est species frequentissima in numero mulierum, quae aliqua specie cancri pereunt.
In Germania quarta pars omnium cancrorum in mulieribus a carcinomatibus mammarum constituta est.
Mortes propter cancrum mammae in Germania" secundum aetatem (solae mulieres)[4] | ||||
Aetas | 2003 | 2004 | 2005 | 2006 |
---|---|---|---|---|
0-30 | 1) 16 | 2) 20 | 16 | 13 |
30-40 | 348 | 318 | 294 | 294 |
40-50 | 1.271 | 1.296 | 1.283 | 1.176 |
50-60 | 2.493 | 2.404 | 2.419 | 2.489 |
60-70 | 4.158 | 4.441 | 4.252 | 4.035 |
70-80 | 4.140 | 4.354 | 4.273 | 4.283 |
80 > | 4.747 | 4.759 | 4.918 | 4.996 |
gesamt | 17.173 | 17.592 | 17.455 | 17.286 |
1) una puella inter 5-10 annos 2) una puella inter 10-15 annos |
Mortes propter cancrum mammae in Germania % omnium causarum mortis secundum aetatem (solae mulieres)[5] | ||||
Aetas | 2003 | 2004 | 2005 | 2006 |
---|---|---|---|---|
0-30 | 0,4 | 0,5 | 0,5 | 0,4 |
30-40 | 10 | 11 | 10 | 11 |
40-50 | 13 | 14 | 14 | 13 |
50-60 | 14 | 14 | 13 | 14 |
60-70 | 9 | 10 | 10 | 10 |
70-80 | 4 | 5 | 4 | 5 |
80 > | 2 | 2 | 2 | 2 |
Therapia
recensereTherapia ad multas res spectare oportet: Tractatio non solum cancri soli sed hominis totius, una cum systematum corporis aliorum. Quo fit, non solum medicos et medicas gynaecologiae una cum aliis disciplinarum medicarum, ut oncologiae, radiologiae, psychologiae, et ceterae, consultandas debeant, sed alii rami curativi commendantur et considerentur.
Notae
recensere- ↑ De gradibus cancrorum mammae
- ↑ Tan P. H., Ellis I. (Feb 2020). "The 2019 WHO Classification of Tumours of the Breast". Histopathology: doi:10.1111/his.14091
- ↑ Waks A. G., Winer E. P. (Ian 2019). "Breast Cancer Treatment: A Review". JAMA 321 (3): 288-300
- ↑ ref de.wiki
- ↑ de.wiki
Nexus interni