Augusta (Saxonia-Vimarii-Eisenach)
Augusta Saxoniae-Vimarii-Eisenach (nata 30 Septembris 1811 Vimariae; mortua 7 Ianuarii 1890 Berolini) filia Caroli Friderici Ducis Magni Saxoniae-Vimarii-Eisenach et uxor Gulielmi I regis Borussiae atque Imperatoris Germaniae fuit.
Obitus: 7 Ianuarii 1890; Berolinum
Patria: Regnum Borussiae
Nomen nativum: Augusta Marie Luise Katharina von Sachsen-Weimar-Eisenach
Familia
Coniunx: Gulielmus I
Proles: Fridericus III, Princess Louise of Prussia
Familia: House of Saxe-Weimar-Eisenach
Memoria
Insignia heraldica
Familia
recensereMater eius Maria Romanova, filia Pauli I imperatoris Russiae erat. Frater Carolus Alexander erat, qui ab anno 1853 Dux Magnus patri successit. Praeterea duas sorores habuit.
Vita
recensereAugusta omnibus rebus instituta est. Magister eius musicae Ioannes Nepomucenus Hummel erat. Die 11 Iunii 1829 Augusta Gulielmo principi Borussiae nupsit. Anno 1831 primus filius Fridericus natus est postea Fridericus III brevi tempore regnaturus. Anno 1838 Ludovica filia nata est. Anno 1848 maritus eius a motu populi Londinium fugit, Augusta Potestampii mansit. Anno 1849 Gulielmus administrator Rhenaniae factus est et cum uxore in urbe Confluentibus vixit. Anno 1858, postquam Fridericus Gulielmus IV rex graviter morbo afflictus est, Gulielmus procurator regni nominatus est et ambo nunc iterum Berolini vixerunt. Anno 1861 Gulielmus rex, Augusta regina Borussiae facta est. Anno 1871 imperator et imperatrix Germaniae proclamati sunt. Anno 1888 primo maritus et paulo post filius Fridericus III mortui sunt. Anno 1890 et ipsa mortua est.