Aperire sectionem principem
Territoria Haeduorum sociorumque eorum tempore adventu Caesaris

Haedui sive Aedui[1] fuerunt populus Galliae saeculi I a.C.n., cuius oppidum maximum erat Bibracte. C. Iulius Caesar in Galliam profectus invenit duas factiones, quarum altera ab Haeduis ducebatur, altera ab Arvernis Sequanisque. Diviciacus, Haeduorum vergobretus sive gubernator, anno 58 a.C.n. pactum cum Romanis pugnandum contra Germanos fecit.

Tempore Imperii Romani caput civitatis Haeduorum fuit nova urbs Augustodunum ab Augusto condita.

Eporedorix Viridomarusque erant duo Haeduani e quattor Gallicis ducibus extra vallo in Alesiae pugna contra Iulium Caesarem.

NotaeRecensere

  1. Caesar, De bello Gallico 1.10 et passim

BibliographiaRecensere

 
Theatrum Romanum Augustoduni
  • M. Dondin-Peyre, "L'Onomastique dans les cités de Gaule centrale (Bituriges Cubes, Éduens, Sénons, Carnutes, Turons, Parisii)" in M. Dondin-Peyre, M. T. Raepsaet-Charlier, edd., Noms, identités culturelles et romanisation sous le Haut-Empire (Bruxellis, 2001) pp. 193-341
  • "Aedui" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum