Turones fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Turones sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Turonum in provincia Aquitania constituerunt, urbe capitali Caesaroduno. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Turonensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Caesaroduno sede episcopali.[1]

  1. Christèle Hervé, "De la cité des Turons au diocèse de Tours" in Atlas archéologique de Touraine (2014)

Bibliographia

recensere
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum