Vide etiam paginam discretivam: Ruteni (discretiva).

Ruteni vel Rutheni fuerunt populus Galliae antiquae stirpis Celtarum, lingua Gallica loquentes. A tempore belli Gallici a Caesare annis fere 58-51 a.C.n. gesti, Ruteni sicut populi vicini sub imperio Romano comprehensi sunt. Civitatem Rutenorum in provincia Aquitania constituerunt, urbe capitali Segoduno. Saeculo fere IV p.C.n. dioecesis Ruthenensis ecclesiae Christianae constituta est, eisdem fere limitibus quibus civitas Gallica, Segoduno sede episcopali.[1]

  1. Baret (2020), p. 103–127.

Bibliographia

recensere
Civitates trium Galliarum Germaniarumque duarum