Eporedorix fuit unus e quattor ducibus Gallicis extra vallis in obsidione Alesiae ab Iulio Caesare anno 52 a.C.n.[1]

Eporedorix erat adulescens nobilissimae familiae Aeduanae. Ignoti sunt eius anni natus mortisque, sed Caesar dicit eum adulescentem esse anno 52 a.C.n. Non dicit autem utrum superesse an perire in proelio Alesiae.

Cum Caesare Pugnavit

recensere

Eporedorix Caesari edocuit de consilio perfido Litavicci Aeduani. Nam Litaviccus aliis Aeduis fallaciter dixit Eporidorigem et Viridomarum interfectos esse a Romanis. Deceptione autem cognito, Aedui Litaviccum Caesari tradere voluerunt, sed Litaviccus effugerat.[2]

Proelio Gergoviensi commisso, cum milites Romani oppremerentur, Eporedorix equitatum Aeduanum duxit ad Romanos servandos. Caesar autem Eporedorigem consilium proditionis facere cum Litavicco recte suspiciebat.[3]

Contra Caesarem pugnavit

recensere

Eporedorix, se Gallos Romanos superare posse aestimans, cum Vercingetorige coniunxit, qui Gallos contra Caesarem ducebat. Galli Vercingetorigem imperatorem totius exercitus creaverunt. Eporedorix Aeduos principatum retinere volebat, sed eo submisit.[4] Eporedorix dux militum cum Commio Atrebati et Viridomaro Aeduano et Vercassivellauno Arverno delegatus est.[5]

Caesar non narrat nec quae Eporidorix fecerit in proelio Alesiae neque utrum superfuerit.

  1. C. Iulius Caesar, De Bello Gallico VII.76.
  2. BG VII.38-40.
  3. BG VII.50, 54.
  4. BG VII.63.
  5. BG VII.76.

Nexus externi

recensere

Alesia, museum urbis