Austria Superior
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
Situs Austriae Superioris in Austria
Situs Austriae Superioris in Austria
Res geographicae
Caput Lentia
Area 11.979,91 km²
Numerus incolarum (die 01 Aprilii 2010)[1] 1 490 279 (1 Ianuarii 2020)
Spissitudo incolarum 117.8 /km²
Numerus circulorum 15
Numerus municipiorum 3
Numerus communium 438
Zona Horae UTC +1, +2
Pagina interretialis [1]
Res politicae
Gubernator Thomas Stelzer (ÖVP)
Numerus consiliariorum 56
Electi sunt anno 2015
Membra consilii 21 ÖVP, 18 FPÖ, 11 SPÖ, 6 BL
Lacus Gleinker
Gleinkersee in parte meridionali Austriae Superioris

Austria Superior est civitas Austriae 11.979,91 km² areae et fere 1 500 000 incolarum, finitima Bavariae, Bohemiae, Austriae Inferiori, Styriae et Salisburgo, cuius caput est Lentia. Nomen deductum est ab Archiducatu Austriae Superioris, qui erat unum e terris hereditariis domus Habsburgensis.

GeographiaRecensere

Divisio administrativaRecensere

 
Quattuor "quadrantes" Austriae superiores: Mühlviertel (pars septentrionalis), Innviertel (pars occidentalis), Hausruckviertel (pars meridiana), Traunviertel (pars austro-orientalis).

Austria Superior pro consuetudine vetere in quattuor partes sive quadrantes (Theodisce: Viertel) dividitur: Mühlviertel (= quadrans fluvii Mühl), Hausruckviertel (= quadrans collium Hausruck), Innviertel (= quadrans Aeni fluvii) et Traunviertel (= quadrans Trunae fluvii). Spatium inter urbes Lentiam, Eferding, Ovilavam, Styram et Anisiam etiam regio media (Theodisce: Zentralraum) appellatur. Meridiana Austriae superioris regio nomine Salzkammergut (= "domanium salis"), quae usque ad saeculum undevicesimum domanium domus Habsburgensis ab officio salis Gemundae ad Traunum sito administrabatur, his diebus pars regionis Traunviertel habetur.

Ante annum 1779, cum Innviertel pars Austriae superioris factus est, alia erat divisio: Mühlviertel, Schwar(t)zviertel sive Machlandviertel, Haus(ruck)viertel, Traunviertel. Innviertel adiuncto Machland- et Mühlviertel uno nomine coniuncti sunt, ut porro quattuor quadrantes essent.

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superiores, qui dicuntur, re politica carentes tamen in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.

Divisio administrativa hodierna civitatem in tria municipia (Lentia, Ovilava, Styra), quindecim circulos (Braunau am Inn, Eferding, Freistadt, Gmunden, Grieskirchen, Kirchdorf ad Chremisam, Linz-Land, Perg, Ried im Innkreis, Rohrbach, Schärding, Steyr-Land, Urfahr-Umgebung, Vöcklabruck, Wels-Land) et 438 communia dividit.

OppidaRecensere

CommuniaRecensere

FluminaRecensere

LacusRecensere

NotaeRecensere

  1. In: Statistik Austria (Die 19 Maii 2010).


Nexus interni


Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Austriam superiorem spectant (Oberösterreich, Upper Austria).
  • Situs interretialis officialis (Theodisce)