Aenus (flumen)

(Redirectum de Aenus)

Vide etiam paginam discretivam: Oenus (discretiva)

Aenus
Pons super Aenum
Longitudo 517 chm
Altitudo principii 2484 m
Moles decussis 730 /s
Area ex qua aqua affluit 25 700 chm²
Principium ad Malogiam
Ostium Bataviae in Danubium
Regio Helvetia - Austria -
Germania

Aenus (-i, masc.) seu Oenus (Theodisce Inn, Rhaetice En) est fluvius in Valle Eniatina oriens, qui post cursum 517 chiliometrorum per Helvetiam, Austriam Germaniamque ducentem apud urbem Bataviam in Danuvium influit nonnumquam maiorem aquae copiam secum ferens quam ipse Danuvius.

A dextra imaginis flumen principale Aeni prope Malogiam
Fons Aeni in mappa Warmundi Ygl anno 1605 delineatus
Finis inter areas fluminum Europae in monte Longino

HistoriaRecensere

Flumen annis 105 a 109 a Publio Cornelio Tacito in historiarum libri tertio nuncupatus est: Sextilius Felix ... ad occupandam ripam Aeni fluminis quod Raetos Noricosque interfluit missus. Nomen fluminis Oenus in Itinerario Antonini et ’’Αἶνος’’ apud Claudium Ptolemaeum invenimus.

GeographiaRecensere

Aenus in Eniatina pago Grisoniae in Lacu Longino apud transitum Lunghin ad occidentem vici Malogiae oritur. Locus altissimus areae fluminis culmen montis Barnyniae 4049 metrorum est. In Valle superiore Aeni a transitu Moleio rivos accepit e.g. rivum a Glaciario Furni in vallum ad lacum de Silles descendentem. Deinde Aenus lacum Silvaplanae et lacum Fani Sancti Mauritii auget, ubi super cataractam descendebat ante constructionem molis electrificinae Sancti Mauritii.

De Ponte Sarasina Aqua Berninae (Raetoromanice Ova da Bernina) a transitu Berninae (Vallis Barnynia) et a glaciario Morteratsch orta flumini Aeno accedit.

Prope Martinam et voraginem Finstermünz a Valle Eniatina ad districtum Tirolim Austriae fluit; quae regio Vallis Aeni superior dicitur. Apud locum Fundum via Romanorum Via Claudia Augusta de Glurns et MeranoAlpes super transitum Reschen transiens vallem Aeni advenit.

In Valle Aeni superiore sunt maiores urbes Landeck et Pons Aeni, ubi autovia lineaque ferriviae de transitu Brenni descendit de alpibus.

Apud fluvium tributarium Merlach prope vicum Zirl Vallis Aeni inferior incipit.

Magna urbs Rosenheimium olim Pons Aeni nuncupata fuit a Romanis, qui anno 15 a.C.n. regionem occupaverunt creantes ad occidentem Aeni provinciam Raetiam et ad orientem fluminis provinciam Noricum.[1] Ibi compitum viarum ad civitates Castra Regina, Iuvavum, Bedaium et Augustam Vindelicorum creaverunt.[2] Vide mappam de viis Pontis Aeni in Tabula Peutingeriana.[3]

Adfluentes maioresRecensere

  • Aqua Berninae
  • Aqua Spöl
  • Lache
  • Sanna
  • Aqua Vallis Oetia
  • Ziller
  • Aqua Brandenberg
  • Aqua Vallis Brixiensis
  • Mangfall
  • Isen
  • Alza
  • Salzaha
  • Rott

Urbes ad ripas AeniRecensere

NavigatioRecensere

Merces Tirolenses navibus super Aenum et Danubium usque ad civitatem Vindobonam conductae sunt ante constructionem molum. Hodie navigatio Aeni ad viatores vehendos in parte inferiore Aeni fit.[4]

ElectrificinaeRecensere

In valle Eniatina 4 et in Aeno inferiore 25 moles electrificinarum constructae sunt.[5][6][7]

Museum AeniRecensere

In urbe Rosenheimio Museum Aeni[8] monstrat res naturales historicasque fluminis Aeni.

PinacothecaRecensere

BibliographiaRecensere

  • Otto Stolz: Geschichtskunde der Gewässer Tirols. In: Schlern-Schriften, tomus 3., Ponte Aeni 1932, pag. 6–14, 83–88.
  • Franciscus Princeps ad Sayn-Wittgenstein: Der Inn, Monachii 1965, Prestel Verlag
  • Gubernatio Austriae Superioris: Natur und Landschaft - Leitbilder für Oberösterreich. Band 27: Raumeinheit Inntal. Lentiae 2007 (PDF).
  • Ursus Landergott: Auenentwicklung am Inn seit Inbetriebnahme der Kraftwerkstufe Pradella – Martina (1993-2010). Turici 2011.
  • Stefanus Trux, Franciskus Hilger: Rosenheim – Tor zum Inntal. Hamburgi 1997. P. 12.
  • Valentinus Weber-Wille, Manfredus Wehdorn: Die bayerischen Innkraftwerke, Vindobonae 2012.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aenum flumen spectant.

NotaeRecensere