Aperire sectionem principem
Despectus in Barnyniae altissimum montem Barnynia Culmen (Pizzo Bernina, Piz Bernina) cum Cresta alba ad dexteram

.

Barnynia Culmen (Italice Pizzo Bernina, Germanice ac Romancice Piz Bernina) est Langobardiae et Grisoniae altissimus mons.

TopographiaRecensere

Culmen montis ad 4049 metra eminet. Barnynia catena plurium montium inter vallem Italiae (Vallis Telina) et vallem Eniatinam Helvetiae consistit. Ad Grisonicum districtum Aeni pertinet. Sub monte glaciarium dictum Morteratsch fluit versus urbem Pontem Sarisinam apud viam transitus Berninae, versus occidentem Glaciarium Cervi in vallem 'Rosegg'.

Res gestaeRecensere

Prima ascensio montis anno 1850 acta est. Iter super crestam nivei ad septentrionem montis nomine 'Cresta alba' ab oreobatis colitur.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnynia Culmen spectant.