Barnynia (Italiane Massiccio del Bernina, Germanice Berninagruppe) est catena montium inter Italianam (Vallem Telina) et Helveticam regionem Eniatensem pagi Grisoniae.

Despectus in Barnyniam e aeroplano mense Augusto 2008

GeographiaRecensere

Mons in regione communium Pons Sarisina et Samedan situs altitudinem 4049 metrorum habet. Sub monte transitus eodem nomine Bernina inter urbes Pontem Sarisinam et Pesclavium iacet. Versus septentrionem fluit glaciarium Morteratsch in vallem.

OnomasticaRecensere

Maximum Barnyniae culmen appellatum est Picu Barninae (Italice Pizzo Bernina, Germanice ac Romanice Piz Bernina). Nomen ab appellatione vici alpium Bernina suot apud viam in valle venit.

Res AlpinaeRecensere

Primam ascensionem montis anno 1850 Johannes Wilhelmus Fortunat Coaz[1], Johannes Raguth et Laurentius Raguth fecerunt.

CulturaRecensere

Opus Jacobi Christopheri Heer "Der König der Bernina" (Rex Berninae) anno 1900 Stutgardia impressum propter pelliculas annis 1929 directione Ernesto Lubitsch americano et 1957 ab austriaco Alfredus Lehner editas notum est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnyniam spectant.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. C. Ragaz: Johann Wilhelm Coaz, in: Grosse Verwaltungsmänner der Schweiz, ed. P. Bischofberger, B. Schmid, 1975, p. 169-174