Graecium
Vide etiam paginam discretivam: Graecium (discretiva)
Locus: 47°4′0″N 15°26′0″E
Numerus incolarum: 289 440
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Graz
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Innere Stadt, St. Leonhard, Geidorf, Lend, Gries, Jakomini, Liebenau, St. Peter, Waltendorf, Ries, Mariatrost, Andritz, Gösting, Eggenberg, Wetzelsdorf, Straßgang, Puntigam
Territoria finitima: Graz-Umgebung District
Coniunctiones urbium
Graecium[1][2] seu Gracia[3] (Theodisce: Graz) est caput et maxima Styriae urbs necnon sedes Dioecesis Graecensis-Seccoviensis, sita ad flumen Muram, quod Theodisce Mur appellatur. Anno 2005, numerus incolarum fuit fere trecenti milia hominum.
EtymologiaRecensere
Verbum Graecium sicut Graz derivatur de verbo gradec, quod in lingua Slovenica 'arcem parvam' significat.
GeographiaRecensere
HistoriaRecensere
Ubi hodie urbs Graecia sita est, olim castellum Romanum fuit et postea arx Slavorum. Anno 1125, Graecia primum commemorata est in documento monasterii vicini nomine Rein. Ex saeculo decimo quarto, Graecia fuit residentia Habsburgorum, regentum Austriae Interioris, quae constitit et Styria et Carinthia et partis Italiae Sloveniaeque recentis. Anno 1585, Universitas Graecensis instituta est. Anno 1809, Franci Graeciae castellum deleverunt quia non voluerunt habere castellum, quod nemo prius delere quivit. Solum Uhrturm et Glockenturm iam adsunt, collis, ubi castellum fuit, nunc hortus magnis cum arboribus est. Anno 2003, Graecia habita est "caput culturale Europae" a nonnullis.
Institutiones litterarumRecensere
UniversitatesRecensere
- Universitas Carola-Francisca
- Universitas Technica
- Universitas Medica
- Universitas Musicae et Artis
BibliothecaeRecensere
- Bibliotheca Universitatis Graecensis
- Bibliotheca Provincialis Styriaca
Incolae notabilesRecensere
- Ioannes Bernardus Fischer de Erlach, architectus temporis Baroci
- Henricus Fischer, praeses Austriae.
- Arnoldus Schwarzenegger, histrio et ex-gubernator Californiae.
NotaeRecensere
- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
- ↑ "Graecium seu Gracium" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ "Gracia ... Graetium ... Graetia ..." in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Nexus interni
BibliographiaRecensere
- Nadja Salej, "Why avant garde Graz is Vienna’s cooler little sister" in The Guardian (4 Octobris 2016)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Graecium spectant. |
Anisia · Brigantium · Campitemplum · Cetium · Clagenfurtum · Comagenis · Ferreum Castrum · Graecia · Lentia · Ovilava · Pons Aeni · Salisburgum · Veldidena · Vindobona | |