Wikidata Ovilava
Res apud Vicidata repertae:
Ovilava: insigne
Civitas: Austria
Locus: 48°9′0″N 14°1′0″E
Numerus incolarum: 61 233
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Wels

Gestio

Praefectus: Andreas Rabl
Procuratio superior: Austria Superior

Geographia

Superficies: 45.92 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Krenglbach, Buchkirchen, Marchtrenk, Schleißheim, Thalheim bei Wels, Steinhaus, Gunskirchen

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Odessus, Tábor, Straubinga, Rivulus Dominarum, Crasnodaria

Tabula aut despectus

Ovilava: situs

Ovilava[1] sive Ovilavis[2] (hodie Theodisce Wels) est urbs circiter 61 000 incolarum provinciae Austriae Superioris ad flumen Trunam sita. Urbs et tempore Imperii Romani et Medio aevo floruit. His diebus cuiusdam momenti oeconomici est regionalis propter officinas ibi sitas et mercatus semper habitos.

Turris nomine Lederturm ("turris coriaria") Ovilavae, quae est urbis insigne.

NomenRecensere

Nomen accuratum urbis tempore Imperii Romani disputatur: Huius temporis plerumque nomen "Ovilava" usurpatur, Gerardus Winkler autem argumenta profert, ex quibus conicit nomen antiquum "Ovilavis" fuisse; Ovilavis per "Wellis" postremo in "Wels" mutatum esse facilius intellegi (cf. notam ad "Ovilavis").

Fontes antiqui sunt Itinerarium Antonini, ubi "Ovilavis" legitur[3], et Tabula Peutingeriana, in qua - forsitan perperam - nomen Oulilia scriptum est.[4] Ad hoc exstant lapides, in quibus non nisi paucae litterae nominis - semper sine litteris finalibus - inveniuntur. In Vita Sancti Severini, quae res in Norico saeculo quarto exeunte demonstrat, Ovilavae mentio non fit.

Ex fontibus sequentia nomina deduci possunt:

  • OVILAVA
  • OVILAVIS
  • Municipium Aelium Ovilavis
  • Colonia Aurelia Antoniniana
  • Adiectivum: Ovilavensis

HistoriaRecensere

Die 12 Ianuarii 1519 Ovilavae mortuus est Maximilianus I, imperator Sacri Romani Imperii.

Coniunctiones communiumRecensere

NotaeRecensere

  1. Fons nominis: "Ovilava" apud AEIOU (Theodisce)
  2. Gerardus Winkler, Der antike Name von Wels. In: 23. Jahrbuch des Musealvereins Wels (1981), p. 61-68. - Alia nomina Latina: Ovilaba, Ovilia, Welas, -es, Walsa, Belsa, cf. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. Itinerarium Antonini: 235,2; 249,2; 256,5; 258,4; 277,2.
  4. Tab. Peut. IV/2

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovilavam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 48°9′0″N 14°1′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!