Truna
Truna[1] (Germanice: Traun) est flumen 153 chiliometrorum, qui a meridie veniens Lentiae in Austria Superiore in Danubium influit. Truna scaturit in Styria in sic dicto Totes Gebirge ("montes mortui") et aquas e maxima regionis Salzkammergut parte deducit. A Truna in orientem spectans usque ad Anisum Traunviertel patet.
Media aquae copia est 200 m³/s, quare in hoc flumine complures electrificinae aedificatae sunt.
EtymologiaRecensere
Nomen Truna sive Druna, ut putatur, a verbo Celtico "druna" (Latine: "currens") tractum est.[2] Quod nomen postea a Romanis receptum est.
PinacothecaRecensere
Origo Trunae supra lacum Kammersee (Styria)
Pons super Trunam, ubi flumen lacum Hallstätter See relinquit (Austria Superior)
Truna e Gemundano lacu delabitur
NotaeRecensere
- ↑ Etiam Traunus, Druna. - Vide Graesse, Orbis latinus online; inquisitio in Google demonstrat formam "Truna" longe frequentissimam esse.
- ↑ Conf. Karl Vocelka: Die Haus- und Hofnamen der Katastralgemeinden Altaussee, Grundlsee, Lupitsch, Obertressen, Reitern und Straßen im steirischen Salzkammergut. Vol. 1 (= Dissertationen der Universität Wien 102). Verband der wissenschaftlichen Gesellschaften Österreichs, Vindobonae 1974, p. 65s.
BibliographiaRecensere
- Die Traun – Fluß ohne Wiederkehr, Katalog zur Ausstellung im O.Ö. Landesmuseum Francisco-Carolinum vom 15. September 1992 bis 14. März 1993. Lentiae 1992, ISBN 3-900746-46-X
PelliculaRecensere
- Die Traun – Lebensweg eines Gebirgsflusses. Dokumentation, ORF Universum. Dispositores: Erich Pröll, Klaus Feichtenberger. Societas: Pröll Film Produktion GmbH
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Trunam spectant. |