Traunviertel ( (ad litteram "quadrans [fluminis] Traun"; olim et simpliciter "Secundus quadrans"[1] dictus) est una ex quattuor regionibus Austriae superioris, quae in austro-oriente civitatis sita est. Nomen a flumine Truna (Theodisce: "Traun") traxit, qui quondam regionis confinium boreo-occidentale fuit.

Tabula geographica

Historia recensere

Medio Aevo magnam partem hodiernae regionis Traunviertel "pagus Trunensis"[2] amplectabatur. Pagus Trunensis a ducatu Bavarico, cuius pars fuit usque ad annum 1180, in orientem versus situs erat. Ab anno 821 usque ad mortem (post annum 853) quidam Gulielmus fuit comes pagi Trunensis.[3] Qui inprimis notus est, quod ab eo gens nobilis nomine "Traungauer" initium sumpsit, quae ad flumen Styram castra eiusdem nominis condidit ("Styraburg"), ex quo et urbs Styra et civitas Styria appellatae sunt.

Ottocarus II Přemysl, rex Bohemiae, anno 1254 (pax Budensis) et 1261 (pax Viennensis) pagum Trunensem, qui tum ad Styriam pertinebat, a Styria disiunxit et una cum aliis regionibus novum territorium nomine "Austria super Anasum" (1262/63)[4] sive "Austria Superior" (1264/66)[5] formavit. Inde historici annos 1254/1261 Austriae Superiores natalacios dicunt.[6]

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.

Geographia recensere

His diebus Traunviertel ab Hausruckviertel Truna flumine, a Mühlviertel Danubio dividitur. In austro-occidentem versus Tennengau patet, qui ad Salisburgum provinciam pertinet, in meridiem circulus Liezen, in orientem Mostviertel.

Pinacotheca recensere

Nota recensere

  1. Secundus Quadrans - Das Traun-Viertl, Insprugger, Sebastian. Austria mappis geographicis distincta, rerumque memorabilium historia .... Pars prima Austriam cum primis inferiorem complectens ...; et Pars secunda Austriam supra anasum sitam complectens .....
  2. I.H. de Falckenstein: Vollständige Geschichte des großen Herzogthums und ehemaligen Königreichs Bayern, vol. 2, p. 137.
  3. Michael Mitterauer: Karolingische Markgrafen im Südosten Fränkische Reichsaristokratie und bayerischer Stammesadel im österreichischen Raum. Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Graecii/Vindobonae/Coloniae Agrippinae 1963.
  4. Othmar Hageneder: Ottokar II. Pfemysl und das Land ob der Enns im Spiegel des Codex diplomaticus et epistolaris regni Bohemiae V 1 (1253-1266). In: Jahrbuch des Oberösterreichischen Musealvereines. Vol. 120a, Lentiae 1975, p. 119 et 123 (in interrete Zobodat).
  5. Urkunden Garsten (1082–1778) 1264 VII 01. Gerichtsbrief Chunrats von Sumerau, Richters ob der Enns, womit er das Gut Spek dem Kloster Garsten zuerkennt (Conradus de Sum[m]erau „iudex Provincie Austrie superioris“ vocatur), in: Monasterium.net.
  6. Hans Sturmberger: Land ob der Enns und Österreich. Aufsätze und Vorträge. Verlag Böhlau, Vindobonae 1979, ISBN 3-900313-30-X, p. 334.
Quadrantes Austriae superioris

Quadrantes antiquiores (ante 1779): HausruckviertelTraunviertelMachlandviertelMühlviertel

Quadrantes recentiores (post 1779): HausruckviertelTraunviertelInnviertelMühlviertel