Hausruckviertel
Hausruckviertel (ad litteram "quadrans [montis] Hausruck"; olim et simpliciter Primus quadrans[1] dictus) est una ex quattuor regionibus Austriae superioris, quae nomen a monte (vel magis collibus) "Hausruck" traxit.
Usque ad annum 1779 regio ab occidente finitima erat Bavariae, postea regioni Innviertel, quae Pace Teschenensi in dicionem Austriae redacta est; a meridie et oriente flumina Vöckla, Ager et Truna, a septentrionibus Danubius regionem circumscribit.
Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant.
Hausruckviertel urbes Ovilavam, Eferding et Grieskirchen media in regione, circulum Vöcklabruck ab austro-occidente et partes circulorum urbium Ovilavae Lentiaeque, quae a sinistra Trunae patent.
PinacothecaRecensere
Plaga malis consita, ex quibus vinum ex malis fit.
Lacus Attersee cum palatio nomine Kammer.
Eferding cum palatio domus nobilis Starhemberg.
Venus Ovilavae reperta.
Ovilava, pars arcis, ubi Maximilianus I imperator mortuus est.
NotaRecensere
Quadrantes antiquiores (ante 1779): Hausruckviertel • Traunviertel • Machlandviertel • Mühlviertel
| |