Mühlviertel (ad litteram "quadrans [fluminis] Mühl"; olim et simpliciter Quartus quadrans[1] dictus) est una ex quattuor regionibus Austriae superioris. Illa Austriae superioris pars est, quae a Danubio in septentriones versus sita est et - quod attinet geologiam - ad Montana Bohemica granite et gneisso formata pertinet.

Tabula geographica

Nomen "Mühlviertel" a fluminibus "Große Mühl" (Mühl magna), "Kleine Mühl" (Mühl parva) et "Steinerne Mühl" (Mühl lapidea), quae aquam regionis deducunt, tractum est. Ambitus hodiernus ab anno 1779 repetit, cum "Machlandviertel" ad "Mühlviertel" adiunctus est.

Post circulos administrativos anno 1868 constitutos quadrantes Austriae superioris, qui dicuntur, re politica carentes nihil nisi nomina regionum pristinarum sunt, qui in sermone cottidiano et ad periegesim fovendam in usu manebant. Partes Lentiae urbis, quae a Danubio in septentriones spectant (circuli Urfahr, Pöstlingberg, St. Magdalena et Dornach-Auhof), item ad Mühlviertel pertinent.

Omnibus circulis computatis Mühlviertel ciriciter 3080 km² (id est 25,7 centesimae areae Austriae superioris (11980 km²) tegit; inde post Traunviertel est secundus Austriae superioris quandrantum.

Geographia et natura recensere

Mühlviertel ab occidente finitima est Bavariae, a septentrionibus Bohemiae, ab oriente Austriae inferiori. Summus mons est Plöckenstein 1378 metrorum in confinio Germaniae, Cechiae et Austriae, qui mons ad Bohemicam silvam pertinet. Locus infimus 228 metrorum est in commune St. Nikola ad Danubium sito. Zonae planae non nisi in plagis ad Danuvium sitis inveniuntur.

Fundamentum geologicum regionis sunt granites et gneissum, fere omnes rivi in Danubium influunt. Flora et fauna regionis ab aliis Austriae superioris partibus valde differunt: Sunt rivi manu humana non mutati, prata nardi strictae, scopuli granitis turriti, loca palustria, Lutra lutra, lynx et Gentianella praecox.

Pinacotheca recensere

Nota recensere

Bibliographia recensere

  • Kristian Sotriffer (ed.): Das Mühlviertel. Traum einer Landschaft. OLV-Buchverlag, Lentiae 1981, ISBN 3-85214-307-1.
  • Otto Milfait: Das Mühlviertel. Sprache, Brauch und Spruch.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mühlviertel spectant.
  • www.muehlviertel.at situs interretialis societatis Mühlviertel Marken GesmbHZusammenarbeit zwischen den Tourismusverbänden der Region des Mühlviertels
Quadrantes Austriae superioris

Quadrantes antiquiores (ante 1779): HausruckviertelTraunviertelMachlandviertelMühlviertel

Quadrantes recentiores (post 1779): HausruckviertelTraunviertelInnviertelMühlviertel
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!