Gneissum
Gneissum[1] sive gneisium[2] vel etiam gneissium[3] (forsitan ex verbo Theodisco antiquo "gneisto", "scintilla" significans)[4] est ordo lapidum textura parallela, qui plus quam 20 % spathi continent.
Origo
recensereGneissa metamorphosi nata sunt, id est mutatione lapidum sub maxima pressione et temperaturis altis. Materia initialis a multis lapidum tabulatis supponitur. Ad superficiem terestrem gneissum non nisi aut erosione materiae suprapositae aut tabulatis per vires tectonicas levandis.
Ubi gneissum versetur
recensereGneissa ubique terrarum inveniuntur, imprimis in cratonibus (id est in nucleis praecambricis) continentium, ubi quidem erosione patefiunt. Ut fere fit haec saxa ex eo tempore, quo nata sunt, compluries commutata sunt. Antiquissimas lapidum terrae structuras formant, ut puta illum gneissum, quod prope Acastam rivum in Scuto Canadiensi occidentale invenitur quodque ex Hadaico (circiter 4500 usque ad 3800 milliones abhinc annorum) repetit necnon gneissa, quae in cingulo lapidum viridium Nuvvuagittuq, quod dicitur, in Scuto Canadiensi orientale versantur. Gneissa etiam in regionibus montium recentium vi tectonica levatorum, quae lapidibus metamorphicis abundant, inveniuntur, ut puta in Alpibus mediis.
Notae
recensereNexi externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad gneissum spectant. |