Pax Teschenensis[1] die 13 Maii anno 1779 Tessini inter Austriam et Borussiam facta Bellum successionis Bavaricae finivit.

Pax Teschensis (signata die 16 Maii 1779). Monaci, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Bayern Urk. 1064

HistoriaRecensere

Maximiliano III Iosepho, electore Bavariae, anno 1777 mortuo, familia Wittelsbacensis Bavarica exstincta est. Plures domus Europae nobiles partem hereditatis postulaverunt, inter quas et Domus Austriaca. Heres fuit Carolus Theodorus, elector Palatinus, qui ius Austriae variarum regionum in confinio Bavariae Austriaeque agnovit. Tum copiae Austriacae die 16 Ianuarii 1778 plus quam concessa occupaverunt nullo resistente. Aliis heredibus, qui a Borussia adiuti erant, non probantibus exercitus Borussicus Bohemiam die 5 Iulii 1778 invasit, quo bellum successionis Bavaricae ortum est.

PaxRecensere

Postquam parum sanguinis effusum est, pax Russia auctore composita est. Foedus die 13 Maii 1779, die imperatricis Mariae Theresiae natali, Tessini, urbe Silesiae, signatum, die 28 Februarii 1780 ab Sacro Romano Imperio et die 8 Martii 1780 ab imperatore Iosepho II ratum factum est. Inter ea, quae ex pace evenerunt, erat, ut regiones ab Aeno et Salzaha in orientem spectantes nomine Innviertel cum Austria coniunctae, Onoldum autem et Baruthum sub Borussiae ditionem redacta sint. Praeterea ius successionis domuum Wittelsbacensium constitutum est.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Adolf Unzer: Der Friede von Teschen. Ein Beitrag zur Geschichte des bayrischen Erbfolgestreites. Handorff, Kiel 1903.