Monasterium Sancti Floriani
Basilica et aedificia coenobii

Monasterium Sancti Floriani[1] sive Canonia Sancti Floriani[2] est monasterium Congregationis Canonicorum Regularium Lateranensium Austriacae (CRSA) in vico homonymo Austriae Superioris prope Lentiam situm. Ab anno 1071 hoc loco collegium Canonicorum Regularium Sancti Augustini exstat. Aedificia magnifica annis 1686-1750 ab architectis Carolo Antonio Carlone, Iacobo Prandtauer et Ioanne Godehardo Hayberger exstructa sunt.

Traditio sacraRecensere

"Passio Floriani" narrat sanctum Florianum, postquam anno 304 Lauriaci martyrium obierit, loco, ubi nunc monasterium stat, sepultum esse.

BibliographiaRecensere

  • Johann Holzinger und Friedrich Buchmayr (Ed.): Augustiner-Chorherrenstift St. Florian. Commentationibus Caroli Rehberger, Ferdinandi Reisinger, Thomas Korth et Nicolai Sonnleitner additis. Sumptibus Schnell & Steiner, Castris Reginis 2009 (= Große Kunstführer, 239), ISBN 978-3-7954-2130-4.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Coenobium Sancti Floriani spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!