Congregatio Canonicorum Regularium Lateranensium Austriaca

Congregatio Canonicorum Regularium Lateranensium Austriaca est ordo religiosus Ecclesiae Catholicae Romanae. Congregatio ad Confoederationem Canonicorum Regularium Sancti Augustini pertinet.

HistoriaRecensere

Papa Eugenius IV (1431–1447) anno 1446 canonici regulares Sancti Augustini in Basilica Sancti Ioannis in Laterano Romae collocavit, ex quo „Congregatio Canonicorum Regularium Ss. Salvatoris Lateranensis“ profecta est. In Imperio Austro-Hungarico ab anno 1867 erant sex monasteria, quae a canonicis Lateranensibus directa sunt. Anno 1907 haec monasteria se in „Congregationem Canonicorum Regularium Lateranensium Austriacam“ coniunxerunt. Salva uniuscuiusque monasterii libertate congregationi "abbas generalis" praeest – his diebus Bernardus Backovsky, praepositus Canoniae Claustroneoburgensis.

CanoniaeRecensere

Ex sex monasteriis canonicorum quinque sunt in Austria, unum in Italia sita:

Nexus interni

Nexus externusRecensere

NotaeRecensere