Ursulinae
Ursulinae[1] appellantur multae religiosae (sive sorores sive moniales) et sodales institutorum saecularium: quarum multae exemplum sanctae Angelae Merici sequuntur, aliae nomen Ursulinarum acceperunt, ut eo nomine munus earum educativum significarent.[2] Nullum autem institutum praesens Ursulinarum ex ipsa fundatione Angelae Merici derivatur.
Historia
recensereOrigo
recenserePrima congregatio Ursulinarum ab Angela Merici (1474-1540) condita est. Postquam in Tertium Ordinem Francescanum ingressa est, Decentii puellis lectiones catechismi dare coepit; anno 1516 Brixiam iit invitata, ut ibi eandem operam continuaret.
Peregrinatione Romam et in Terram Sanctam confecta die 25 Novembris 1535 Angela una cum 18 sodalibus Brixiae totam vitam reliquam servitio Dei vovit, quod praecipue puellis instruendis educandisque adimplere statuit.[3] Sic "Compagnia delle dimesse di Sant'Orsola" (= Societas humilium Sanctae Ursulae) nata est. Primae Ursulinae "virgines in mundo" vivebant, i.e. neque vitam communem neque habitum religiosum habuerunt neque vota professae sunt. Quietae vivebant, certis temporibus ad communionem se congregabant, regulam a fundatrice scriptam sequebantur et episcopos ut superiores agnoscebant.
Ursulinae ab episcopo Brixiensi anno 1536 et postea a papa Paulo III bulla Regimini Universalis Ecclesiae diei 9 Iunii anni 1544 approbatae sunt.
Diffusio et diversificatio
recensereSocietas celeriter diffundebatur. Anno 1566 Carolus Borromaeus Ursulinas Mediolanum vocavit. Exemplum eius sequentes multi episcopi communitatibus Ursulinarum condendis favebant, quarum autem multae a natura societatis saeculari deviabant: apud familias suas vivere destiterunt, ad vota profitenda urgebantur, in communitates monasticas immutatae sunt (Ursulinae claustrales); alubi Ursulinae congregationes religiosas formaverunt sicut "Suore Orsoline di San Carlo" (= Sorores Ursulinae Sancti Caroli) Mediolani.
Ita tria genera Ursulinarum exstiterunt: primo Ursulinae saeculares, tum claustrales, tertio, quae quidem vitam communem gerentes clausura carent. Tempore Napoleonico omnia Ursulinarum genera vehementissime laborabant.[4]
Ursulinae claustrales
recensereMultae Ursulinae vitam claustralem susceperunt: primae Parisiis, quae anno 1612 vota solemnia professae sunt regulam Sancti Augustini eligentes. saeculo decimo septimo in Francia octo congregationes monialium Ordinis Sanctae Ursulae ortae sunt: Parisiis, Tolosae, Burdigalae, Lugduni, Divione, Tutelae, Arelate et Avennione.[5]
Moniales auctore Maria Guyart etiam in Canada aliquantum diffusae sunt.[6]
Multa monasteria imprimis saeculis undevicesimo et vicesimo coniuncta sunt ad novas congregationes formandas (ut puta Unionem Romanam Ordinis Sanctae Ursulae, natam e monasteriis Blesis, Romae et Carbii).[7]
Anno 2008 exstabant 31 monasteria Ursulinarum cum 312 religiosis votorum sollemnium.[8]
Institutum saeculare
recensereUrsulinae saeculares, Napoleonico dispersae et paene dilapsae, saeculo undevicesimo Brixiae denuo resurrexerunt, viarias congregationes formaverunt et multas in terras diffusae sunt.[9]
Anno 1947 papa Pius XII constitutionem Provida Mater Ecclesia promulgavit, qua Instituta saecularia creata sunt, quibus societates dioecesanae Ursulinarum adiunctae sunt: Maxima pars harum societatum foederata et ut institutum saeculare iuris pontificii die 25 Maii anni 1958 approbata est, quo Societas Sanctae Ursulae (vel "Institutum saeculare Sanctae Angelae Merici") profecta est, cuius sedes primaria est Brixiae.
Congregationes religiosae
recenserePrimae Ursulinae, quae se ad vitam communem gerendam coniunxerunt, fuerunt illae Brixiae (anno 1532).[10] Antiquissima congregatio hodie exstans est Mediolanensis: Prima congregatio Ursulinarum anno 1566 Carolo Borromeo auctore nata anno 1824 restaurata est.[11]
Hodie numerosae congregationes multis in terris exstant.
Bibliographia
recensere- Annuario Pontificio per l'anno 2010, Libreria Editrice Vaticana, in Civitate Vaticana 2010. ISBN 978-88-209-8355-0.
- Guerrino Pelliccia e Giancarlo Rocca (cur.), Dizionario degli Istituti di Perfezione (DIP), 10 vol., Edizioni paoline, Mediolani 1974-2003.
Nexus interni
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Fons nominis: Ursulinae a Somascha: AAS 94 2002, p. 23
- ↑ T. Ledóchowska, DIP, vol. VI (1980), col. 834.
- ↑ T. Ledóchowska, DIP, vol. VI (1980), col. 836.
- ↑ T. Ledóchowska, DIP, vol. VI (1980), coll. 850-851.
- ↑ T. Ledóchowska, DIP, vol. VI (1980), coll. 844-846.
- ↑ G. Rocca, DIP, vol. VI (1980), coll. 909-910.
- ↑ L. Mariani, DIP, vol. VI (1980), coll. 914-917.
- ↑ Ann. Pont. 2010, p. 1496.
- ↑ G. Rocca, DIP, vol. II (1975), coll. 1362-1364.
- ↑ T. Ledóchowska, DIP, vol. VI (1980), coll. 841-842.
- ↑ G. Rocca, DIP, vol. VI (1980), coll. 902-903.
Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani