Oratorium (Congregatio)

Oratorium
(Redirectum de Oratoriani)

Oratorium sive nomine pleniore Institutum Oratorii Sancti Philippi Neri est congregatio Ecclesiae Catholicae anno 1575 a Philippo Neri Romae condita et a papa Gregorio XIII Bulla apostolica Copiosus in misericordia Deus approbata. Inito communitas in conclavi apud ecclesiam Romanam San Girolamo della Carità, ubi Philippus Neri habitabat, convenit. Sodales modo libero de sacra Scriptura loquebantur, quae tunc res nova erat. Praeterea Philippus et asseclae sui peregrinatores, aegrotos pauperesque curabant.

Fundator Oratorii, Sanctus Philippus Neri
(1515–1595)

Conventus huius communitatis orationibus carminibusque lingua vernacula a liturgia Latina clare notati multos homines attrahebant. Tandem oecus proprius maiorque, "oratorium" vocatus, instructus est. Etiam conventus ipsi, qui ab Inquistione initio diffidenter observati sunt, quod ibi laici praedicabant, mox "oratoria" appellabantur. Repraesentatio dramatica argumentorum ad Biblia vel ethicam pertinentium lingua vernacula hinc orta et paulatim late diffusa etiam arte musica Oratorium nominata est. Cum repraesentationes musicales ab anno 1571 a Ioanne Petro Aloysio Praenestino, qui apud Philippum Neri confiteri solebat, dirigebantur, magnificae laudibusque celebratae erant.

Communitas Sancti Philippi Neri etiam his diebus multis in terris exstat et adhuc Oratorium appellatur, sodales autem Oratoriani. Sacerdotes aut laici sunt, saepe paroecias administrant. Sigla ordinis sunt: CO (i.e. Congregatio Orationis).

Oratoriani noti recensere

Nexus externi recensere