Caesar Baronius
Caesar Baronius,[1] Italiane Cesare Baronio, (nobili genere natus Sorae die 30 Augusti 1538; obiit Romae die 30 Iunii 1607) fuit religiosus Italus, cardinalis ac inter alios propter recognitionem Martyrologii Romani et opus Annales ecclesiastici praeclarus historicus. Sententia eius erat: Pax et Oboedientia
Caesar Baronius Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Protonotarius apostolicus | |
Natus | 30 Augusti 1538 |
presbyter ordinatus | 27 Maii 1564 |
episcopus consacratus | 19 Aprilis 1962 |
Cardinalis promulgatus | 5 Iunii 1596 |
a papa | Clemente VIII |
Vita
recensereVerum nomen eius Barone erat, quod Latine Baronius translatus est. Caesar Baronius studuit Verulis, Neapoli et Romae, ubi doctor Iurisprudentiae factus est. Baronius inter primos Sancti Philippi Neri discipulos fuit. Oratorii congregationem ab illo conditam ingressus anno 1593 praepositus (et successor Philippi Neri) electus est.
Caesar Baronius die 27 Maii 1564 presbyter ordinatus, anno 1595 Protonotarius apostolicus factus, die 5 Iunii 1596 a papa Clemente VIII cardinalis creatus est.
Anno 1605 Baronius interfuit duobus conclavibus, quae papam Leonem XI et papam Paulum V eligerunt. Baronius ipse numero sententiarum vicerat, sed cum se indignum esse pertinaciter affirmaverit, alii cardinales electi sunt.
Die XII Ianuarii anno 1745 papa Benedictus XIV Baronium venerabilem nominavit.
Opera
recensere- Martyrologium Romanum, cum Notationibus Caesaris Baronii (1586 - 1589), emendatio Martyrologii Romani, quae ei a papa Gregorio XIII et a cardinale Gulielmus Sirleto commissa est.
- Annales ecclesiastici, in quibus historia ecclesiae ab origine usque ad annum 1198 narratur.
- Tractatus de Monarchia Siciliae
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Angelo Giuseppe Roncalli, Il cardinale Cesare Baronio. Nel terzo centenario della sua morte, Modiciae 1908 (III ed. Edizioni di Storia e letteratura, Romae, 1961)