Leo XI
Leo XI (natus, Alexander Octaviani filius Medices, 2 Iunii 1535 Florentiae ex praeclara potenteque familia, nam eius pater Octavianus propinquus Cosimi Medicis ac mater Francisca Salviati nepos Papae Leonis X erat - obiit die 27 Aprilis 1605) Papa catholicus, episcopus Romanus a die 1 Aprilis 1605 erat.
Obitus: 27 Aprilis 1605; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Alessandro di Ottaviano de' Medici
Pontificatus
Insignia heraldica
Vita
recensereAnno 1573 Alexander Medices a Papa Gregorio XIII episcopus Pistoriae insequenti anno archiepiscopus Florentiae factus est.
Anno 1583 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a eodem papa creatus est.
Anno 1596 a Papa Clemente VIII legatus in Lutetia nominabatur.
Discipulus ac socius Philippi Nerii erat.
Propter Leonis XI pontificatus brevitatem, qui viginti septem dies regnavit, in eius sepulcro inscriptum fuit: ostensus magis quam datus
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Leonem XI spectant. |