Adeodatus I
Res apud Vicidata repertae:
Adeodatus I aut Deusdedit (Romae die ignoto natus; ibidem mortuus die 8 Novembris 618) fuit episcopus Romae, papa ecclesiae Catholicae Romanae a die 19 Octobris 615.
De vita Recensere
Adeodatus filius cuiusdam subdiaconi Stephani et quidem monachus fuit.
De pontificatu Recensere
De Adeodati pontificatu pauca nota sunt. Fama est inter contagium pestis mense Augusto 616 Adeodatum manuum contactu homines aegros sanavisse.[1].
Ecclesia catholica Adeodatum sanctum putat et eius diem festum die 8 Novembris celebrat.
Nota Recensere
- ↑ Biagia Catanzaro, Francesco Gligora, Breve Storia dei papi, da San Pietro a Paolo VI, Patavii 1975, pag. 74
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Adeodatum I spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "ADEODATUS, Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) col. 37 (Theodisce)
Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |
Series Paparum