Symmachus (papa)
(Redirectum de Symmachus)
Res apud Vicidata repertae:
Symmachus (natus die ignoto in Sardinia; mortuus die 28 Februarii 514) fuit Episcopus Romae et Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 22 Novembris 498.
VitaRecensere
Symmachus fuit filius Fortunati, hominis Sardi. Romae baptizatus est, et postea archidiaconus factus est.
PontificatusRecensere
Papa Anastasio II mortuo, maior senatorum factio Symmachum papam elegit, sed Laurentius, illustris archipresbyter ecclesiae Romanae, a minore parte presbyterorum Romanorum qui socii Byzantinium erant, papa factus est.
Post multos tumultus, Theodoricus, rex Ostrogothorum, iudex inter competitores creatus, electionem Symmachi anno 506 confirmavit.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Symmachum spectant. |
Series Paparum