Innocentius IX
Innocentius IX (humili loco natus, Ioannes Antonius de Nuce dictus "Facchinetti" die 20 Iulii 1519 - obiit die 30 Decembris 1591), Papa catholicus, episcopus Romanus a die 29 Octobris MDXCI erat.
Vita
recensereIoannes Antonius Facchinetti studuit iuri apud universitatem Bononiensem. Anno 1544 Doctor iuris fit.
Post studia Ioannes Antonius secretarius Alexandro Farnese, qui postea Papa Paulus III fuit, fit.
Facchinetti, anno 1560 a Papa Pio IV episcopus Neocastri factus est, concilio Tridentino interfuit. Anno 1566 a Papa Pio V nuntius in Venetia nominabatur.
Die 12 Decembris Anno 1583 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Papa Gregorio XIII creatus est.
Pontificatus
recensereInter brevem pontificatum Innocentius IX duos cardinales creavit, inter eos bisnepotem Ioannem Antonium Iuniorem.
Praeterea Innocentius secretaria status divisit in tres sectiones: Germanicam, Francicam et Polonicam, Italicam et Hispanicam.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium IX spectant. |
- Franz Seiffer, "INNOZENZ IX. Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) , columnae 1293–1295 (Theodisce)
- De Innocentio IX in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)